PL 146, col. 1442

Epistola contra Brunonem et Berengarium (Deoduinus Leodiensis), J. P. Migne · Epistola ad I. episcopum (Deoduinus Leodiensis), J. P. Migne

fide existimanda non specie, nec exteriore censenda
visu, sed interiore affectu. Hilarius quoque
idipsum testatur: De veritate, inquit, carnis et sanguinis
non est relictus ambigendi locus. Plura praeter
haec exempla congerere possemus, nisi vitarem
modum excedere. Nunc de Baptismo parvulorum ex
libro divi Augustini de verbis Domini pauca ponemus
ubi ille sic ait: Parvulus ad verba aliena sanatur,
quia ad factum alienum vulneratur. Credis in
Jesum Christum? fit interrogatio. Respondetur:
Credo: pro non loquente, pro silente, pro flente, et
flendo quodammodo ut subveniatur orante, respondetur.
Item: Ubi, inquit, ponis parvulos baptizatos?
Profecto in numero credentium. Rursus ipse: Inter
credentes igitur baptizatos parvulos numerabis, nec

judicare ullo modo aliter audebis, si non vis aperte
esse haereticus. De legitimo autem conjugio, cum
Novi et Veteris Instrumenti multiplici auctoritate
confirmetur, cumque non modo Christiani, verum
Judaei, imo etiam gentiles, legalium nuptiarum copulis
foederentur; unum duntaxat adversus testimonium
sufficere potest. Est igitur in constitutione
ejusdem concilii capitulum 17: Si quis dixerit vel
crediderit conjugia hominum quae secundum legem
divinam licet habere, exsecrabilia esse, anathema sit.
Quamobrem Brunonem et Berengarium jam anathematizatos
arbitramur. Quod si ita est, vere illis
audientia concilii deneganda est, et cum vestris
cumque nostris episcopis, si vobis ita videtur, cum

amico vestro imperatore, cum ipso papa, quae vindicta
in illos statuatur, deliberandum. Est enim justum
ut quorum manus sint contra omnes, omnium
manus etiam contra ipsos excitentur.

mysteria ex ipsa rei veritate per Dei gratiam
facta, altiore intellectu profitemur. Misistis enim ursos
cum melle, mellisque alumno, pretiosaque contexta,
quibus quatuor insignibus et aliud quiddam
innuit res gesta. Nam quid per ferocitatem ursinam
nullius tam rei quam mellis avidam, nisi gens
illa Hemaucensium, quae semper exasperata est
inter fluctus bellorum, signatur? Quid vero per mellis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.