PL 146, col. 36

De suis tentationibus varia fortuna et scriptis (Othlonus S. Emmerammi Ratispone

gravibus, aut inhonesta membrorum amissione
vix praesentem vitam redimere meruerunt, seu
etiam (quod miserabilius est) aut gladiis, aut bestiis,
aut igne, sive aquis consumpti mortem repentinam
subierunt. Quae omnia licet multis criminibus saepe
meruisses, non solum pietate divina protectus evasisti;
verum etiam ingentia dona, quae mortalibus
plurimis sunt negata, tu velut ex meritis aliquibus
acquisita, ab annis puerilibus usque in praesens tempus
semper tenuisti. Nonne ergo haec tanta recordatione
sunt digna? nunquid ullam in Deum habes
justae querimoniae causam? Scio utique te eo majorem
pro tribulatione quacunque recenti querimoniam
habere, quo minus in tempore praecedenti adversa
solitus eras ulla sustinere. Ideoque contra Domini

flagella peccatis tuis abolendis nimis necessaria
tanto magis modo murmurare soles, quanto majore
clementia patientiaque ille hactenus iniquitates tuas
sustinuit omnes. Sed haec est injustissima hominum
recompensatio ut cum a pueritia usque ad senectutem
omnigenis peccatorum sordibus involuti mira
Dei pietate sustineantur, et postea ne aeternis deputentur
suppliciis, pro eorumdem peccatorum ablutione
aliquatenus affligantur; nullas ei grates studeant
impendere, aut pro exhibita compassione, aut
pro emendatione. Noli ergo mirari, quia mihi placet
omnes probari: nam nec sibi, nec aliis cogniti forent,
nisi eos tentamenta aliqua certos ac probatos facerent.
Quis enim miles nullum praelii periculum expertus,
praeliandi socius erit certus? ideoque multi in otio et

in pace inutili nutriti, quamvis fortes se esse credant,
quando venerint ad bellum, continuo fugae
quaerunt praesidium. Sic etiam tu arbitratus es temet
ante tentationis tempus validum ad omnia: et ecce
quam infirmus sis ex tentatione apparet illata.
Nunquid adhuc nescis quantum sit noscere quid sis.
Certe si necdum tentatio aliqua fortiorem, tui tamen
te fecit certiorem, quia prius te (quod non eras)
credebas validum; nunc veritatem propriae fragilitatis
expertus, agnoscis te infirmum. Haec est namque
illius agnitio infirmitatis de qua Apostolus
dicit: Virtus in infirmitate perficitur. Igitur Deo
gratias age, quia, quamvis invitum, te fecit jam tibi
notum et propriae fragilitatis conscium: consideraque
simul, quia tanto majore devotione ac fide

regimini divino debes amodo obtemperare, quanto
pluribus experimentis jam probasti omnia in Deo
tuta esse. Sufficere namque tibi pro fide et spe
retinenda deberet, quod saepe in Psalmista legis et
audis: Quomodo miseretur pater filiorum, misertus
est Dominus timentibus se, quoniam ipse cognovit
figmentum nostrum. Et iterum: Fidelis Dominus in
omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus
suis. Itemque: Custodit Dominus omnes diligentes
se, multaque his similia et in psalmis et in aliis codicibus
inveniuntur scripta, ut in Isaia propheta,
qui ex Domini persona dicit: Convertimini ad me,
et salvi eritis, omnes fines terrae. Et iterum idem
propheta dicit: Derelinquat impius viam suam, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.