PL 146, col. 38

De suis tentationibus varia fortuna et scriptis (Othlonus S. Emmerammi Ratispone

Nunquid pro munere parvo, aut sine causa datam
tibi litterarum scientiam existimas? O quanti pretii
pensarentur ista apud multos quae tu pro nihilo deputas.
Proinde vero quia non solum supra memorata
scientiae liberalis gratia, sed etiam ea quae ex ingenio
naturali ipsoque usu communis vitae velut certissima
de Deo prius sentiebas, nunc in oblivionem
et in errorem ducto tibi minime suppetunt, pro retinenda
inter tentationis illatae molestias fidei speique
constantia, libet illa referre Dei beneficia, quae
expertus es in pueritia: ut dum hoc quod modo,
licet plurimis documentis instructus, utpote in aetate
maturiori constitutus ignoras, te olim in aetate puerili
satis nosse probavero, aut sic confusus ad cor
redeas, et de Dei misericordia patientiaque nunquam

diffidas, quolibet modo afflictus videaris, qualicunque
tentatione impugneris. Diabolo enim justo
Dei judicio fatigare te ad tempus permittitur; sed
sollicitudo tua nisibus omnimodis hoc debet perpendere,
ne ille delusione sua te valeat subvertere. Quis
igitur ille erat, quem tu quondam, cum nuper ad
scholam pro litteris discendis traditus esses, et saepe
inter coaevulos ac scholasticos residens ne verberibus
ullis castigareris timuisses, unice pro discendi facilitate
invocasti et exaudivit te? Quem, quaeso, tunc
credideras tam pium ut te parvulum a virgularum
plagis defenderet, tamque potentem ut capacitatem
sensus nec non ampliorem scientiae facultatem concedere
tibi posset? Nonne Deum solum creatorem
et provisorem universorum? nunquid non tuis tunc

satisfactum precibus, quamvis tu necdum ad proferendas
orationes sinceras existeres gnarus? Certe
temetipso consentiente, nisi forte oblivionis aut moeroris
causa impediaris, testor, quia non solum praemonstratas
a doctore, sed etiam nondum reseratas
lectiones et cantica tam capaci celerique effectu didiceras,
ut non parvum miraculum caeteris simul
discentibus exhiberes. Quoniam igitur adhuc parvulus,
et in scholis positus, tantam Dei gratiam potentiamque
expertus es, cur etiam modo, cum viriles
annos retinere videaris, cum per dona scientiae plura,
nec non per experimenta multa pietatis divinae notitia
potiaris, dissimilia de Deo credis? O qualis vir,
qui aliquantulum proficiens in puerili, ad nihilum
tendit fungens aetate virili! cum congruentior ordo

humani profectus sit de puerili in virilem animum
proficere, de magnis ad majora conscendere, sicut
et Apostolus dicit: Cum essem parvulus, cogitabam
ut parvulus, sapiebam ut parvulus; quando autem
factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. Attende
ergo quanta pietatis divinae experimenta teneas,
et a fidei speique constantia deficere noli; sed recordare
jugiter quia scriptum est: Justus ex fide
vivit. Et: Omnia possibilia sunt credenti. Sed et illud
quod beatus Petrus apostolus admonet dicens: Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus
tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret,
cui resistite fortes in fide.
Quare autem adhuc dubitas
de ineffabili Dei clementia, et de praecavenda diabolicae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.