PL 146, col. 461

Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum (Adamus Bremensis), J. P. Migne

Ager ubique fertilis, compascuus et
silvestris; qua Thuringeam accedit aut Salam
vel Renum fluvios, ibi prorsus opimus. Ceterum
juxta Fresiam palustris, et aridus propter
Albiam, degenerat aliquantum. Jocunda ubique
nec minus oportuna provinciam rigat amnium
copia.
2.
[([2.] Cap. 2.)] Nobilissimi Saxoniae fluvii sunt
Albis, Sala, Wisara, qui nunc Wissula vel
Wirraha nuncupatur. Is in Thuringiae saltu fontem
habet, quemadmodum et Sala: deinde mediam
cursu pertransiens Saxoniam, in vicinia Fresonum
sortitur occasum. Verum maximus Albis, qui
nunc Albia nomen habet, etiam Romanorum
testimonio predicatur, cujus ortum ferunt trans

Bohemiam, mox Sclavos dirimit a Saxonibus.
Juxta Magdeburg in se recipit Salam fluvium, nec
longe ab Hammaburg ipse Albia mergitur in
occeanum. [Quartus ex magnis Saxoniae fluminibus
est Emisa, qui Westphalos a reliquis
illius provinciae dirimit populis. Isque oritur in
saltu Patherburnensi ; currit autem per medios
Fresonum terminos in occeanum Britannicum.]
3.
[([3.] Cap. 3.)] Quaerentibus autem qui mortales
ab initio Saxoniam coluerint , vel a quibus
haec gens primo finibus egressa sit, compertum est
nobis ex multa lectione veterum, istam gentem,
sicut omnes fere populos, qui in orbe sunt, occulto
Dei judicio non semel de regno ad populum alterum
fuisse translatos; et ex nomine victorum provincias

quoque vocabula sortitas. Quippe, si Romanis
credendum est scriptoribus, primi circa Albiam et
in reliqua Germania Swevi habitarunt quorum
confines erant illi, qui dicuntur Driade,
Bardi, Sicambri, Huni, Wandali, Sarmatae,
Longobardi, Heruli, Dacae, Marcomanni,
Gothi, Nordmanni et Sclavi. Qui propter inopiam
soli natalis contentionesque domesticas, aut,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.