PL 146, col. 48

De suis tentationibus varia fortuna et scriptis (Othlonus S. Emmerammi Ratispone

constantia sicut procul es effectus, ita etiam
eorum laborem et impugnationem nunquam fueras
expertus.
Quam ob rem quia perfectorum et in castitate
perseverantium omnimodo discrepas meritis atque
labore, videamus si aut eorum, quorum impudicitiae
et irreligiositati minus discrepare videris, tribulationi
et impugnationi, quam pro poenitentia agenda
pertulerunt, aliquatenus assimileris. Legitur quippe
in supradicta Vita Patrum quia fuerit quidem vir
vitam turpissimam super omnes vicinos suos ducens,
ita ut opinatissimus in flagitiis haberetur. Hic aliquando
Dei miseratione compunctus ad poenitentiam
convertitur, et intra sepulcrum quoddam se concludens,
priorum scelerum pollutiones lacrymarum

fontibus diluebat. Cumque in his posito hebdomada
transisset, nocte veniunt ad eum daemones in sepulcro
clamantes et dicentes: « Quid est quod agis, o
impurissime et flagitiosissime? Postquam omni spurcitia
satiatus es, nunc a nobis castus et religiosus
effugere cupis? Nolis, velis, amodo unus ex nobis
eris. » Haec et hujusmodi plura exprobrantibus eis
ille jacebat immobilis, ne auditum quidem suum
convertens ad eos, nec ullo penitus sermone respondens.
Cumque illi saepius eadem repeterent, nec ille
omnino moveretur, tunc in furorem commoti daemones,
verberibus eum affixerunt multisque cruciatum
suppliciis semivivum reliquerunt. Ille tamen tot
cruciatibus nec moveri potuit a loco in quo orationis
causa jacuerat. Sequenti vero nocte daemones

iterum venientes gravioribus eum verberibus cruciabant;
sed nec tunc quidem moveri valuit a loco,
melius esse dicens mortem subire quam ultro daemonibus
obedire. Nihilominus tertia nocte multitudo
daemonum convenit, et absque ulla miseratione in
eum irruentes, omnibus poenis cruciatibusque afficiunt.
Cumque jam corpus defecisset in suppliciis,
extremus tamen spiritus obsistebat imperio daemonum.
Quod ubi viderunt, exclamantes voce magna:
Vicisti, inquiunt, vicisti! Quid ergo tibi in hujusmodi
impugnatione videtur? Nunquid quia te supra multos
occultis et manifestis tribulationibus oppressum
esse saepius aestimabas, tale aliquid unquam passus
eras? Quinimo longe minoribus subjacebas tentationibus.
Sed licet exemplo satis hoc sis victus ab uno, pro
eo tamen quod in occultis et spiritalibus tentationibus
maxime te vexatum arbitraris, aliud in quo spiritalis
tantum impugnatio declaratur, proferre libet
exemplum. Legitur namque de Maria Aegyptiaca,
quoniam inter caetera quae Zozimo abbati de vitae
conversionisque suae qualitate referebat, dixit:
« Crede mihi, abba, septemdecim annis feris et irrationabilibus
luctabar desideriis. » Et post pauca:
« Cogitationes autem quae ad fornicationem iterum
compellebant me quomodo tibi enarrare possum?
Ignis interim infelix corpus meum nimius succendebat
et me per omnia exurebat, et ad desiderium
commistionis trahebat. Dum ergo talis accenderet

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.