PL 146, col. 50
De suis tentationibus varia fortuna et scriptis (Othlonus S. Emmerammi Ratispone
narrat, cum ante perceptam regni dignitatem humilis
mihique esset acceptus, postea vero ex eadem dignitate
superbiens a me est repulsus. Ipse etiam
David, licet regum eximius et pietati meae placitur
esset, prius tamen quam ad regni elevaretur fastigia
majori se constrinxit religionis cura. Nam antea
bona pro malis, postea vero mala reddidit pro bonis:
ideoque iniquitatis suae non immemor, in centesimo
primo psalmo gemebundus ad me ait: Quia elevans
allisisti me; ac si aperte diceret: Quanto sublimiore
me dignitate elevasti, tanto majoribus peccatis me
implicari permisisti. Praeterea quantae ruinae is, qui
prae caeteris elevatur, pateat, liber Paralipomenon
indicat. De Joas namque rege Juda refert, quia
post mortem Joiadae sacerdotis, qui eum ad regnum
provexit, in tantam elationem venerit ut, relicto
cultu Dei, a suis se permiserit adorari. Pro quo superbiae
flagitio quod regi eidem evenerit Scriptura
subjungit, dicens: Cumque volutus esset onnus,
ascendit contra eum rex Syriae, venitque in Judam
et Jerusalem, et interfecit cunctos principes populi, et
universam praedam miserunt regi Damascum. In Joas
quoque ignominiosa exercuerunt judicia, et abeuntes
dimiserunt eum in languoribus magnis. Ex quibus
omnibus sentiri valet, quia nemo aut virtutis aut
dignitatis alicujus excellentia sublimatus, mortiferae
superbiae ruinam absque magna contritione evadet.
Sed et beatus Paulus hoc attestatur, qui patefactis
quibusdam virtutibus sibi concessis subjungit, dicens: Et ne magnitudo revelationum extollat me,
datus est mihi stimulus carnis meac angelus Satanae
ut me colaphizet.
Si enim tantus vir stimulis ideo
premebatur carnalibus, ne pro concessis extolleretur
virtutibus, putasne tibi opus est aliqua adversitate
fatigari, ne de perceptis beneficiis praesumas
gloriari?
Quam ob rem perpende, quaeso, tentationis tuae
causam et ordinem, exordium et finem, ut agnoscere
possis, cui postremo amariori quam primitus
et illa, quam tu insolitam vocasti tentationem, vexatus
fueris. In primis namque ideo levioribus solitisque
permissus es fatigari tentationibus, ut quasi
per gradus quosdam ad altiora paulatim ascenderes
et disceres congredi quandoque cum gravioribus.
Sed cum in tam levi et temperata impugnatione
aliquantulum proficiens, ea quae in te gratia mea
operabatur, magis ac magis viribus meritisque tuis
attribueres; in talem te tandem permisi tentationem
incurrere, cujus impugnationis magnitudine
depressus, agnosceres cui instantem defectum, et
cui praeteritum omnemque laboris tui profectum
debuisses imputare: ac per hoc tanto certior de
gratiae meae beneficiis existeres, quanto minus de
meritis tuis praesumeres.
PARS SECUNDA.