PL 146, col. 52
De suis tentationibus varia fortuna et scriptis (Othlonus S. Emmerammi Ratispone
seu etiam jejunando sponte subii, non satis
affligere corpus videbantur. Cumque diu tractarem
quo potissimum studio memet in tantis periculis
constitutum aptissime jugiterque constringerem,
occurrit animo ut in dictamine me occuparem aliquo:
quod et saepe expertus sum mentem lascivam cujuslibet
scholastice instructi in nullo posse magis
constringi quam studio dictandi.
Hujusmodi igitur occasione accepta, libellum primum
scribere coepi metrico scilicet stylo, quo maxime
in saeculari vita positus me exercebam; ponens
in eo varias spiritualis doctrinae sententias, quibus
me solummodo contra tentationes imminentes instruens
roboravi; aut pravitatis meae quantitatem,
quam cum caeteris clericis communiter in mundo
exercebam, pertinaciamque quam specialiter prae
multis ibidem retinebam, magis attenderem atque
litteris expositam majori poenitentia diluendam agnoscerem.
Inserui in eodem etiam libello sermonem
quemdam lamentabili stylo editum, prius quidem
disputans de diversa clericorum negligentia nec non
avaritia: deinde narrans de miserabili improbitatis
meae vindicta tam spiritualiter quam corporaliter
patrata. Ignorabam enim tunc, si quo loco proferenda
forent hujusmodi dicta, quae licet in modo
sint posita, post caetera tamen, cum me aliquid perspicaciori
intuitu agnoscere coepissem, a me constant
edita; quia metricis prolatus est verbis quae pueris
et intrantibus ad discendas litteras a multis primitus
exhiberi solent. In primis quoque ponere decrevi
ut ex hoc quilibet ad veritatis viam conversus
sumat quasi prandium conversioni suae congruum,
sicque leviori cibo refectus ad lautiores dapes sacrae
doctrinae capiendas aptior accedat. Librum vero visionum,
licet post duos scripserim, in ordine tamen
secundum ideo posui, ut illa doctrina, quae in priori
libello variis prolata est sententiis, in hoc quoque
variis corroboraretur exemplis; eaque tenacius praemissa
animo inhaereant verba, quae majori testimonio
tam pietatis quam severitatis divinae in subsequentibus
commendantur, in morem videlicet lautioris
cibi, qui primo aqua pura coctus, deinde aliqua
aceti vel etiam piperis adjectione accuratius
praeparatur. Sola enim lenitatis verba in docendo
prolata, quasi quidam cibi in sola aqua excocti possunt
intelligi; sed cum dehinc aliqua severitatis
exempla admiscentur, velut amaro aceti seu piperis
additamento condita fercula ut suaviora efficiantur,
non incongrue intelliguntur. Apparet igitur quia,
sicut cibus tam amaris quam suavibus condimentis
coctus avidius sumitur, ita et doctrina blandimentis
quidem inchoata, sed deinde alicujus severitatis
commista exemplis studiosius auditur. Unde et Apostolus
doctorem quemlibet instruens ait: Argue,
obsecra, increpa, id est blandimenta terroribus admisce.