PL 147, col. 1201

Epistola ad Berengarium (Eusebius Bruno), J. P. Migne

Fratri et sincerae dilectionis cultu amplectendo
consacerdoti B. E. salutem.
Scripsistis ad vos pervenisse relatu credibilium
testium Gaufridum Martini summa ope et praeconio
publico ineptiae atque insaniae Lanfranci suffragari,
et quibusdam interpositis obtestati estis, ut vos et
ipsum sub judice audiri faciam, in libro B. Ambrosii
De sacramentis. Super quod quid responsi, quidve
consilii mihi vobis, quae (si dignaremini) habeam,
patienter aequanimiterque advertite. Veritatis asserendae
an famae quaerendae gratia, nescio, Deus scit,
haec orta motaque quaestio, postquam Romani orbis
maximam pene partem peragravit, ad ultimum nos
cum infami longinquorum et vicinorum redargutione
acerrime pulsavit. Contra quod, quamvis humili
hebetique meo sed et doctorum et me meliorum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.