PL 147, col. 1221

Carmina (Alphanus Salernitanus), J. P. Migne

Non secus ac potui, fuerant quae jussa peregi,
Dulcius ut referunt carmina, prosa metrum.
Vox tua me monuit, pariterque monendo rogavit
Laudes Sabinae martyris ut canerem.
Forte quidem volui carmen vitare laboris
Obice, sed timui displicuisse tibi.
Velle tuum novi, quod nondum posset amoris
Exiguo solvi crimine jam didici.
Non ego sic adeo sum mente munitus, ut ultro
Expers pertulerim muneris esse tui.
Res in amicitia nimis haec laudabilis exstat
Apta quidem fieri quaelibet unanimi.
Barbarus est misere, qui viverit hoc sine more
In medio Getici cui placet esse soli
Laetus spe veniae tantum mihi, postulo, praebe
Jussis quod fuerim tardior ante tuis.
Maxima res erat, atque meis non viribus apta,
Ardua dactylicis pangere gesta metris.
Rite tamen feci tibi quod veneranter adhaesi,
Sustulit opprobrium vox tua nempe meum.
Ordine pro vario numerosis legibus hymnos,
Respice compositos non sine mole duos.
Versibus antiphonae binis sunt pene notatae
Membra quod octo tenent jure duae pariles.
Et sunt ter septem sicut mos exigit esse
Priscus, et est natis consona quaeque suis:
Inde tibi restant ter responsoria terna
Sicut ter in his novies ter sine labe pedes
Conscripsi tandem pede liber martyris artes
Obsequio fuit hic res aliena mihi.
Profuerat studium Cypriani saepe relectum
Optime quo fertur scribere martyribus
Ardet in antiquis, ut stella retrograda libris,
Lumen in Ecclesiae dat speciale fide,
Fas ibi rhetoricis fuit ejus floribus uti,
Atque coloratis ludere saepe jocis,
Nunc licet, ut licite scribentibus, atque licebit,
Usus et hic morem legis habere solet.
Solvi non poterit res haec rationibus ullis,
Si non solvuntur caetera jura simul.
Arbiter haec sapiens tantum discernere debes,
Laetitiae poterunt si tibi ferre locum.
Esto quod esse velis, mihi non mea causa nocebit;
Restat et hic fidae pignus amicitiae.
Nec timeo verbis aliorum rite refelli,
Judice dum fuero te fruiturus ego.
Tu mihi cordis apes fugiunt quibus antra Cyclope,
Ac tua non pariter pungere tela valent.
Non ego confertum virtutum munere pectus
Vidi sic penitus, ut patet esse tuum.
Solus amara sapis dulcedine nobilitatis,
Auxiliumque satis ferre tuis famulis.
Rursus et ista tui facient rata scripta propinqui
Cum quibus, ut spero, te duce, tutus ero.
His ego pro muro jam lassus ab hostibus utor,
In quibus esse nihil vita dedit vitii.
Esse tui memores non cessant nocte, dieque
Pro te conveniunt saepius ante Deum.
Instat Oderisius lacrymis, precibus Theodinus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.