PL 147, col. 1231

Carmina (Alphanus Salernitanus), J. P. Migne

Vere perauctis fructibus
Semen reduxit centuplum,
Cum rite fuso sanguine
Talis tibi lux parta est.
Per saeculorum saecula
Patri supremo gloria,
Virtus tibi sit Filio,
Cum Spiritu Paraclito.
XVI. De sancto Petro apostolo.
Alma dies rutilat toto celeberrima mundo,
Sanguine quam proprio Petrus decoravit in aevum.
Ardua purpureis tinguntur templa triumphis.
Laus manet aequalis numero librata duali,
Ecce ratis pleno confertur concita velo,
Credula falcato jam bellua carpitur hamo.
Auxiliare tuis patet, archiapostole, servis.
Nosque Deo caute sinuosis retibus affer.
Imperio Christi dum rete, ratemque relinquis,
Claviger in coelis, terris piscator haberis.
Esse Deum credis, quem miscet turba prophetis.
Unde manes clarus, Petre, princeps Ecclesiarum.
Fallitur incantus te tanto milite Malchus.
Cum piger immissum ferientis sustulit ictum.
Tu quoque respondes, cum vos genus arguit omne,
Impetus iste meri non est, vel sermo Joelis.
Poscit opes claudus, nec habet, quia defuit aurum,
Nomine sed Christi gressum illi restituisti.
Ut Simon abscedit defunctus vivere coepit.
Fit sua nil virtus; stat Simon Simone victus.
Pervolat ille miser, coelos se dicit adire,
Altius unde cadit sibi deficientibus alis.
Pestifer exstinctum postquam Nero cernit amicum
Te cruce dando mori, coelestibus adderis oris.
Jam cape Romanum consul, Caesarque senatum.
Ecce tibi cunctus servit sub sidere mundus.
Omnibus humanus famulis sis, Petre, rogamus,
Atque potens nostri, totique salutifer orbi,
O Deus, aeterni genitor clarissime verbi,
Da mentis Petri nos scandere moenia coeli.
XVII. De sancto Benedicto.
Aureo solis radio perennis
Hac die totus decoratur orbis,
Ut suis felix Benedicto festis
Clarior adsit.
Bella mirandis opulenta factis,
Signa virtutum speciale munus
Regulae, praebent sibi sempiterno
Tempore laudes.
Claret aetatis teneris ab annis
Moribus quibus vitam ordinasti
Cum voluptati dederis nec ulli
Intima cordis
Deditur tanto prius id triumpho.
Vas quidem fractum muliebre damnum,
Quod puer sanum prece lacrymosa
Restituisti.
Exhibens sanctum celer institutum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.