PL 147, col. 1235

Carmina (Alphanus Salernitanus), J. P. Migne

Quanta tibi, bone Christe, sua
Factus imagine debet homo,
Vis animi penetrare nequit,
Lingua retexere nec poterit
Ullius arte magisterii.
Rhetoris interit officium,
Finis et ars studiosa perit,
Nec sua dogmata philosophos
Plus satis ingeniosa juvant,
Se quibus omnia scire putant.
Creditor haec numerare vales,
Quem data praemia nulla latent.
Tu lucra solus et exigere,
Cedere qui facis imperio,
Quidquid habetur in orbe suo.
Hisque tua pietate sibi
Contuleras potiora nimis.
Nam faceres ut in arce poli
Hunc tibi participem fieri,
Passus es in cruce sponte mori:
Illius insuper ad decus est,
Forma tibi quia carnis inest,
Qua rutilas Patris in solio
Edite Virgine jure novo,
Et Deus omnipotens, et homo
Civibus hactenus haec superis
Vilis erat species hominis,
Nunc quod habent hominem dominum
Hanc venerantur, et obsequium
Commoditate pia tribuunt.
Graviter hos, simul ut maneant
Perpetua quoque pace ligas
Unde polique, solique tua
Una videtur, et est patria,
Res ubi publica tanta micat.
Lege sed haec posita fruitur
Infima pars, ut in alterius
Gaudia transeat, immo suum
Sumere jam valeat bravium,
Perdiderat quod Adae vitium.
Praeterito vitiato modo
Nulla manet sine labe caro,
Crimine labitur assiduo.
Rursus, et ipse refugit homo.
Sic habet ex fide merito.
Poena modo datur ex scelere,
Gratia redditur ex opere,
Nempe bono neque militiae
Splendida quisque potest aliter
Te duce, signa movere tuae.
Dantibus his operam studiis
Vivere das operam multiplici.
Cumque nec omnibus una satis
Regula sit tamen officii
Hujus erunt habiles meritis.
Virginibus, viduisque, viris,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.