PL 147, col. 1257

Carmina (Alphanus Salernitanus), J. P. Migne

Fama tuos perhibet constanter ubique triumphos,
Quos mea non patitur dissimulare lyra.
Qui genus a regum contraxit stirpe, probaris
Guaimarii magni filius esse ducis.
Hujus in imperio quae nunc est parca, Salernus
Praecipua Latii ditior urbe fuit.
Lucanus, Beneventanus, Calaber, Capuanus,
Appulus huic bello quisque subactus erat.
Principium lyris ( sic ) fuit urbs et regia finis:
Non tamen hoc uti sufficiebat ei.
Extulit hanc Babylon peregrinis rebus, et auro
Sphaera quibus solis accidit ampla locis.
Aemula Romanae nimium Carthago salutis
Plurima pro pacis foedere dona dedit.
Theutonici reges donati saepe fuere
Magnificeque sui ponderibus pretii.
Tum medicinali tantum florebat in arte,
Posset ut hic nullus languor habere locum.
Sed postquam patriae pater et tuus ante suorum
Ora propinquorum confoditur gladiis,
Quidquid habere prius fuerat haec vita decoris,
Momento periit, fumus et umbra fuit.
Nam velut una lues pecorum solet omnibus agmen
Aere corrupto debilitare modis,
Sic gens Gallorum numerosa clade Salerni,
Principe defuncto, perculit omne solum.
Non sine divino nutu fortasse fiebat:
Viribus ut fieret fortior ipsa tuis.
Denique bis novies juvenis tua nobilis aetas
Solis, ut anfractus verterat et reditus,
Totus in arma ruis, neque te nisi congrua bellis
Praemia delectant, militiaeque loci;
Impetus, ira, furor, labor, impatientia, virtus,
Motibus his etiam proxima si qua manent.
Hasta, micans galea, clypeus, lorica, pharetra,
Suntque tuae, sonipes, arcus, et ensis, opes.
Quis modo Phillyrides velut ante docetur Achilli
Instrumenta tibi luxuriae tribuit?
Vir citharam tantus forti pulsabat inanem,
Quam sensurus erat Hector et ipse manu.
Non adeo potuit tantum diversa voluntas
A semel incoepta te prohibere via.
Publica continuo quam jura labore tueri
Vivere non praestat, vel ratione frui.
Hoc animo sedet; interdumque, sit utile quamvis,
Privatis studium non adhibere placet.
Omnibus armorum quaesitis rebus ad usum,
Hostilem versus signa moves aciem.
Sunt in Lucana portus regione Velini,
Qua Britianorum vallis amoena jacet;
Hanc, quoniam longe fuerat ditissima rerum,
Subdiderat penitus gens inimica sibi.
Hic tua praecipue patuit quod dextera posset;
Hostibus haec duris magna ruina fuit;
Quorum turba tuo numerosior agmine multo,
Et tibi non miles strenuus omnis erat.
Parva manet socios laus in certamine tanto;
Est diuturna nimis gloria cuncta tibi.
Irruis inter tot, sicut leo, millia solus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.