PL 147, col. 347

Annales (Bertholdus Constantiensis), J. P. Migne

Hoc anno lapides mirae magnitudinis, mixti grandine,
de coelo ceciderunt, et nonnulli hominum
fulmine perierunt.
MLVIII.
[III.] Romae Stephanus papa obiit. Romani autem
accepta pecunia quendam Johannem contra canones
elegerunt, qui sine consecratione per aliquot
dies sedens, a Gotefrido duce expellitur, atque Florentinae
civitatis episcopus 156u
s papa constitutus,
Nicolaus secundus est vocatus.
Eodem tempore Heinricus Augustensis episcopus
apud imperatricem summum consilii locum habuit;
quod nonnullis regni principibus, ejus insolentiam
non ferentibus, multum displicuit.
MLIX.
[IV.] Hoc anno magna mortalias hominum et
pestis pecorum facta est. Orto inter Mediolanenses
et Ticinenses bello, multi ex utraque parte ceciderunt.
Roudolfus Alemannorum dux, Mahthildam,
Heinrici regis sororem, duxit uxorem.
Fuldis Eberhardus abbas decessit, cui Sigefridus
successit.
Andreas Pannoniae rex, cum prius pacem pactumque
per legatos cum Heinrico rege confirmasset,
etiam sororem ejus minorem Juditham filio suo
Salomoni adhuc puero sponsam obtinuit. Frideriricus
et fratres ejus de Glicheberga Heinrico regi
rebellant, et post ea illi ad deditionem veniunt.
MLX.
Heinricus Galliarum rex obiit, et filius ejus Philippus

adhuc puer regnum cum matre gubernandum
suscepit.
Liudpaldus Mogontinus archiepiscopus decessit
; cui Sigefridus Fuldensis abbas successit.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.