PL 147, col. 353

Annales (Bertholdus Constantiensis), J. P. Migne

et pro heresis praedictae reatu hujus judicii
argumento convictus, virgam et anulum episcopalem
apostolico confusus reddidit, sicque dignitate,
qua injuste est sublimatus, recessit juste privatus.
Aliquamdiu tamen res ecclesiae illius ope ducis
Gotifridi invasit, sperans se quomodolibet in cathedram
suam posse restitui. Demum vero cum
hac spe frustraretur, renuncians omnibus quae
possidere videbatur, ad conversionem venit, et in
monasterio Pomposa jam se monachum fecit. Nortmanni Romam invadere voluerunt hostiliter,
set a duce Gotifrido eis interminante cessaverunt.
MLXVIII.
Heinricus rex natalem Domini Coloniae celebravit,
Pascha autem . . . Hic adolescentiae suae errore

seductus, legitimae conjugis adeo obliviscitur, et tam
nefandis criminibus involutus esse diffamatur, ut etiam
principes ejus eum regno privare molirentur. Totus
ille annus pluvialis.
MLXIX.
Pax et reconciliatio in populo in natali Domini
apud Goslare regali edicto sub sacramento sunt confirmatae.
Heinricus rex gentem Leuticorum devastat.
Dedo marchio Saxonicus regi rebellat, set postmodum
coactus ad deditionem venit.
Oudalricus abbas Augiensis obiit, pro quo quidam Meginwardus
de Hiltinisheim abbas Symoniace, fratribus
rebellantibus, a rege vix substituitur.
Rumaldus Constantiensis episcopus, pius admodum

et humanus, qui et domus episcopalis, quae
suo tempore corruit, recuperator solertissimus, et
aecclesiastici thesauri ampliator et provisor attentissimus,
hujus mundi umbraticas deserens vanitates,
ultimum diem 2. Non. Novembris feliciter clauserat,
et in eadem domo quam construere jam inceperat,
officiose sepultus est. Ea tempestate Symoniaca heresis
non ut olim clandestina, quin potius publica
et inreverenti majestate undique nostratibus et
absque personarum acceptione efferata principabatur,
et columbinam sanctae matris aecclesiae pulchritudinem
purulentiae suae contagiis quam miserabiliter
confoedaverat, quae denique quendam Karlomannum,
Parthenopolitanum canonicum Harcispurgensem

autem praepositum, non per ostium
set aliunde, per maceriam scilicet, caulas Constantiensis
cathedrae, ipsi regi ejusque consiliariis
data et promissa non modica sacrilega pecunia nec
non beneficiis aecclesiasticis, intrare coegerat.
Ita emptor ille miserrimus gehennalis miseriae, contra

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.