PL 147, col. 365

Annales (Bertholdus Constantiensis), J. P. Migne

contemptui haberi cerneret, adhuc induratum suum
vel semel attemptare proposuit, et tres viros religiosos
ipsius utique fideles, quorumque duos ad
se Romam, utpote caeteris familiariores, jam misit,
ad eum quoque familiarius adloquendum et juxta
evangelicam doctrinam lucrifiendum festinanter legatos
remisit; quique eum, ut est amicorum, suasoriis
et secretis suggestionum incitamentis, nec non
amicae et purae libertatis blandiloquiis ad dignam
scelerum suorum poenitentiam instigatum revocarent,
et ea, quamvis dictu horrenda, passim tamen
vulgatissima, ipsi partim enarrando proponerent, et
sic in ore horum trium testium staret omne verbum.
Per hos etiam ipsi indubitanter intimari fecit, si eos
seorsim sibi loquentes non audiret, quod ejus flagitia

aecclesiae per ordinem propalata innotesceret;
si autem aecclesiam non audiret, ipse eum quasi
ethnicum et publicanum a membris ejus omnino
separaret.
Qui Goslariam ad regem circa nativitatem Domini
pervenientes, juxta quod illis per oboedientiam
impositum erat, caute nimis, set non absque maximo
vitae suae periculo, peregerant. Quos ille non
bona patientia suscipiens, totum quod ipsi secreto
in aurem elocuti fuerant, mox ira et indignatione
non mediocri succensus, convocatis suis consiliariis
palam fecit enarrari querelosus, ea, ut fertur, intentione,
ut non solum ipsius, set et suas proprias
tanto magis defendere conarentur causas. Et mox,
quod praeter caetera domnus apostolicus ei specialiter

interdixit, excommunicatis ex studio tunc pervicaciter
communicavit, non attendens caritatis
et longanimitatis illius paternae tolerantiam, qua
salutem et honorem ipsius in gremio sanctae Ecclesiae
se amplexurum fore per hos viros sibi fidelissime
demandavit, si resipuerit; nec metuens econtra severitatis
illius comminatorium gladium, quem ipsi
pariter, si in errore consueto pertinax et inoboediens
perduraret, inrefragabiliter nimis intentaverat.
Eodem tempore autumnali Hirsaugiense coenobium,
ab Erlefredo quodam nobili et religioso senatore
jam olim, ut fertur, sub Pippino rege
regulariter satis institutum, set posterorum illius

invasione ex multo jam tempore destructum et direptum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.