PL 147, col. 469
Epistolae (Joannes Fiscamnensis), J. P. Migne
cum licentia et jussione spiritualis patris in
quocunque monasterio possit secundum Deum degere,
non conceditur; ut tandem litigiosum hunc funem
rumpamus, concedatur igitur secundum haeresim,
quae vel a Catholicis, si reus est, juste, vel si innoxius
est, injuste ab invidis Origeni impingitur, ut
scilicet praeterita saecula denuo in idem quod fuerint
revolvantur. Sic iterum vel idem, vel alius Adam et
Eva, iterum a serpente decipiantur; fiant iterum
Sodomitica incendia, iterum omnia viventia diluvio
pereant, iterum Saul asinas quaerat, David oves
pascat; postremo (quod cogitatu et dictu horridum
est) iterum Christus de Maria virgine nascatur,
adolescat, tradatur, patiatur, moriatur, resurgat;
cum econtrario Paulus dicat: Christus resurgens a
mortuis, jam non moritur. Redeant omnia ad prima
initia, Benedictus ad Fiscamnum, WARINUS Gorziam,
domnus abbas JOANNES Divioni, et caeteri quicunque
fideles Christi per diversa loca in sancta Ecclesia
ad pascendum, regendum, ordinandum, docendumque
gregem Domini distributi et promoti sunt, ut
luceant velut luminaria magna in domo, redeant
unde processerunt, recondantur et lateant sub modio,
econtra dicente Domino: Non potest civitas abscondi
supra montem posita, etc. Animae etiam defunctorum,
secundum somnia poetarum, quae mille
rotas volvere per annos Lethaeo flumin potatae, rursus
incipiant in corpora velle reverti, ut compos votorum
suorum vester ille Bernardus cum Mantuano
pastore nobis insultans laetus decantet:
Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo.
Haec si absurda sunt, imo quia absurda et fidei
catholicae contraria, respuatur falsitas, et teneatur
veritas. Sanctae Ecclesiae firmissima columna papa
Gregorius Augustinum, Mellitum, cum plurimis monasterii
sui monachis ad praedicandam veram fidem
Anglorum gentibus destinavit; quod et ipsi fideliter
impleverunt. Quis, rogo, post tanti viri felicem obitum,
quis, inquam, successorum ejus horum quemque
vel monachum ad monasterium, vel clericum ad
ecclesiam venire aut monuit aut coegit, et non
potius sancti viri praedicabile factum laudavit, fovit
et juvit? Quod vos facere sperabam, primo zelo et
amore Dei, dein desiderio et charitate pii Patris,
et maxime vestri, domni abbatis Willelmi, qui vos
unica charitate inter caeteros enutrivit, dilexit,
pro novit, honoravit; nec quod ipse statuit aliquando,
a vobis destituendum, sed potius confirmandum
putavi.
Haberem plura quae paternitati vestrae ad horribilia
dicta et facta quae mandastis (neque enim res
parva excommunicatio est) rescriberem, nisi reverentia
vestri et disciplina regularis, quae nos monachos
in loquendo temperantiam habere monet, me
constringeret. Haec tamen pauca dixi, ut ostenderem
et probarem me nec monachum nec ovem
vobis auferre; sed mihi commendatam in ovili Christi
juste tenere et servare; ubi si ita vixerit in bono,