PL 147, col. 471

Epistolae (Joannes Fiscamnensis), J. P. Migne

in terris solveretur et in coelis; sed benedictus
Agnus ille, qui pro peccatoribus immolatus est, id
sibi soli servavit, ut solus tolleret peccata mundi,
ne forte homo rabidus et phreneticus praecipitatione
animi innocentes perderet, et nocentes servaret.
Ipse Dominus Israelitis inimicis, latroni in cruce
pepercit, et apertis misericordiae januis nos ad se
etiam nolentes invitat, dicens: Venite ad me omnes
qui laboratis et onerati estis, et ego vos requiescere
faciam. Et homo, dubius de se, qui nescit utrum odio
an amore dignus sit, vi quadam homini et fratri,
quem ut se diligere jubetur, claudere laborat portas
vitae, de quibus nescit utrum aperiendae sibi sint! Ego
memor fragilitatis meae, plus timens peccatis meis
quam alicujus excommunicatione (quod absit!) a

gratia Dei excludi; gratias Deo et vobis reddo, quod
me interim ab excommunicatione, sive id facere, sive
non debuistis aut debetis facere, sustinuistis. Fratrem
tamen illum, quem, ut scribitis, ab omni officio
Christianitatis auctoritate Dei et sancti Benedicti,
et omnium sanctorum separatis; non video
qua ratione, quove justo aliquo judicio id facere
debuistis aut debeatis. Monachus enim sub regula
sancti Benedicti, quem nobis auctorem in tali sententia
advocastis, in monasterio regulariter vivens,
prohibetur penitus proprii cordis sequi voluntatem;
et non solum septa monasterii, sed nec claustrum
egredi. Quomodo ergo vestra excommunicatione
potest obligari is qui, nullam potestatem sui vel in
corpore vel in animo habens, etiamsi velit, non

potest implere id propter quod excommunicatur ut
faciat? Jesus in Pharisaeis vituperabat quod alligarent
onera gravia et importabilia. Sed si illa vituperabilia,
quia importabilia; ista magis reprehensibilia,
quia impossibilia.
Sed dicitis vos id facere, quia licet. Sed Paulus
dicit omnia sibi licere, sed non expedire. Utinam
juxta beneplacitum Dei nemini liceret nisi quod
expedit! Sed quia in arbitrio nostro positum est
bonum et malum, vita et mors, cavendum est in
quam partem deflectamus, timendumque quod dicitur: Vae qui dicunt bonum malum, et malum bonum!
Sed si ita agendum erat, directius in illum haec sententia
dirigeretur, qui, male a domo paterna exiens,
nec recte rediens, patris offensam non mitigat, sed

exacerbat. Ille nunc duris pugionum aculeis castigandus,
nunc blandis monitionum fomentis adhortandus,
postremo jaculo anathematis merito esset
feriendus, donec in se reversus diceret: Pater, peccavi
in coelum et coram te; jam non sum dignus
vocari filius tuus; fac me sicut unum de mercenariis
tuis. Nunc mutato ordine, qui patrem recedendo
offendit, pro malis bona recipiens cum patre epulatur;
et ille qui cum patre semper mansit, nec ejus
mandatum praeterivit, pro haedo quem exspectabat,
anathematizatur. Clamare cum propheta compellor: Quia impius praevalet adversus justum, ideo
egreditur judicium perversum.
Verum, quia querelosius iste sermo noster jam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.