PL 148, col. 1064

De sacramentis excommunicatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Migne

Nicaenis Patribus ratam esse probavit, cum eum
non reordinandum esse judicavit, sed acceptum ordinem
administrare permitteret. Item Nicaenum
concilium clericos Novatianorum cum ordine recepit.
Itidem Africanum concilium de clericis Donatistarum
fecit, videlicet ut reconciliati ordinem
utiliter administrarent, quem extra Ecclesiam sine
effectu, hoc est sine salute animae, imo perniciose
percepissent. Hinc B. Augustinus scribens ad
Bonifacium de clericis Donatistarum conversis: Sint,
inquit, in Ecclesia clerici, sint episcopi utiliter, qui
contra illam fuerunt hostiliter. Omnes sane ejusmodi
sententias, quae consecrationem foris factam in tantum
damnant ut eam non nisi damnationem sive
exsecrationem et maledictionem dicant, non ad ipsa

sacramenta, sed ad effectum eorum congrue referimus,
ne eadem sacramenta exsufflare videamur,
quae sancti Patres in inconversis integra esse docuerunt,
cum conversos non reordinarent, sed foris
acceptum ordinem administrare permitterent.
Illud quoque quod B. Pelagius papa scribens
illustribus viris, Viatori et Pancratio, dicit: Corpus
Domini non esse, quod schismaticus conficit, ita congrue
intelligitur, ut ipsi non sit corpus Domini effective;
sicut e contrario in missa oratur a sacerdote,
ut fiat nobis corpus Domini; videlicet ad salutem
animae. Hinc et sanctus Gregorius in Dial. libro IV [(cap. 59)] :
Tunc, inquit, vere pro nobis hostia Deo
erit, cum nos ipsos hostiam fecerimus. Est quidem

etiam peccatoribus et indigne sumentibus vera
Christi caro, verusque sanguis; sed essentia, non
salubri efficientia. De effectu, inquam, sacramenti,
non de ipso sacramento illud dictum competenter
interpretamur, ne beato Augustino contradicere videamur.
Qui Eleusio et felici grammatico scribens,
etiam Donatistas et in dissensione et in schismate
sacrificare testatur. Idem ad Bonifacium: Haeretici,
inquit, non quaerunt Spiritum sanctum nisi in Christi
corpore, cujus habent foris sacramentum, sed rem
ipsam non tenent intus, cujus illud est sacramentum,
et ideo sibi judicium manducant et bibunt; unus
enim panis sacramentum est unitatis.
Hujusmodi distinctionem inter sacramentum et
ejus effectum cum quidam ex antiquis Patribus minus

attenderent, ad hoc devenerunt ut et baptismum
in haeresi susceptum nihil esse putarent, beato Augustino
attestante in lib. VI contra Donatistas [(cap. 1)] :
Nec ob aliud, inquit, visum est quibusdam
etiam egregiis viris antistitibus Christi, inter quos
praecipue beatus Cyprianus eminebat, non esse posse
apud haereticos vel schismaticos baptismum Christi,
nisi quia non distinguebatur sacramentum ab effectu
vel usu sacramenti; et, quia ejus effectus atque usus
in liberatione a peccatis et cordis rectitudine apud
haereticos non inveniebatur, ipsum quoque sacramentum
non illic esse putabatur: sed considerato eo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.