PL 148, col. 1074
Apologeticus super excommunicationem Gregorii VII (Bernaldus Constantiensis), J
ecclesiasticis statutis inobedientes anathematizavit.
Hoc autem unum est ex illis quatuor conciliis, quae
S. Gregorius [(lib. I, epist. 24)] astruit veneranda,
ut sancta quatuor Evangelia; de quibus ad patriarchas
scribens testatur: Cujuslibet, inquit, vitae
atque actionis norma existat [consistit], quisquis
eorum (hoc est, conciliorum) soliditatem non tenet,
etiamsi lapis esse videatur, tamen extra aedificium
jacet. Et post pauca: Se, et non illa, destruit quisquis
praesumit aut solvere quos ligant, aut religare
quos solvunt. Quisquis ergo aliud sapit, anathema
sit. Videsne quam nulla religio quemlibet excusare
possit, quin ecclesiasticis statutis obedire debeat,
cum quilibet inobediens extra aedificium jacere
deputetur etiamsi tam religiosus sit ut lapis
esse videatur. Imo ipsa religionis praerogativa majori
eum addicit damnationi qui non tanto obedientior
sanctissimae matri suae Ecclesiae exstiterit,
quanto religiosior haberi voluerit. Debent utique religiosi
aliquid ecclesiasticis statutis supererogare,
non ipsa statuta temerario ausu abrogare; alioquin
tanto majus judicium subibunt, quanto in altiori
gradu sanctitatis positi, et ipsa communia praecepta
non timent praevaricari. Est autem apostolicum,
et universale totius sanctae Ecclesiae praeceptum, ut
excommunicati devitentur. Ergo et quilibet religiosi
hoc observare debebunt; alioqui majori damnationi
quam etiam laici merito subjacebunt.
Sed et obedientia in praelatum nos excusare non
poterit quin apostolicis statutis necessario obedire
debeamus, si filii Ecclesiae esse volumus. Hinc enim
Obedientiarii Eutychetis Constantinopolitani abbatis
cum ipso Eutychete in concilio Chalcedonensi anathematizati
sunt, quod magis eidem quam apostolicis institutis
obedire delegerant. Subditi autem Nestorii praesulis
Constantinopolitani a sanctissima synodo Ephesina
laudati sunt, quod ipsi apostolicisinstitutis obedientes
proprio episcopo restiterunt, et ob hoc etiam postea
ex ejus potestate penitus emancipari meruerunt.
Hinc et B. Eutychianus papa [(epist. II)] et martyr
a B. Petro decimus septimus in decretis suis, quae
martyrio consecravit, verissime protestatur quod
subditus nec episcopo nec abbati suo obedire debeat,
si jusserint ei ut pro excommunicato missas instituat.
Sed et B. Gregorius papa I Honoratum Salonitani
episcopi archidiaconum, sed ab episcopo
depositum, eodem nolente episcopo, in locum
suum restituit, aliumque eidem Honorato
jam subrogatum deposuit, eo quod ille suo episcopo
in tali subrogatione contra interdictum sedis apostolicae
obedierit. Idem quoque apostolicus scribens
Joanni Corinthiorum episcopo, Paulum, Eufemium
[Euphemium], Thomam, Clematium, clericos ab ordine
deposuit, eo quod proprium eorum episcopum
accusare non obedierunt; quorum tamen Paulum et
Clematium in pristinum gradum postea restituit.
Item, ipse scribens omnibus Nichacii [Byzacii] concilii
episcopis, firmissime praecepit ut primatem