PL 148, col. 1084

Utilis altercatio duorum de incontentia sacerdotum (Bernaldus Constantiensis; Al

reverentia ipsum tuum caput adimplemus. Non autem
mireris ipsius Historiam in aliquibus esse respuendam,
cum Historia Eusebii, quam S. Hieronymus
( imo Ruffinus) de Graeco in Latinum convertit,
vix in praedictis decretis Gelasii papae obtineat
ne omnino renuatur, licet multum utilitatis in ea
reperiatur. Sancti videlicet viri multa ad nostram
eruditionem utilia non solum transtulerunt, sed
etiam ex eorum propria persona conscripserunt,
quorum aliqua et ipsi postmodum judicaverunt respuenda.
Hujus rei satis evidens testimonium S. Augustinus
affert nobis in libro Retractationum, ubi
pene ex singulis libris quos ipse composuit, non
pauca ipsemet renuenda censuit. Hoc enim donum
proprie sapientibus adeo est attributum, ut nec in

suis, nedum in aliorum libris defendere velint si
quid in eis catholicae veritati contrarium invenerint.
Idem etiam Augustinus, scribens ad S. Hieronymum [(epist. 9)] ,
se ipsius et quorumlibet sanctorum scripta
ita legere testatur, ut tamen nullatenus recipiat
si quid ibi apertae veritati contrarium reperiat. Hac
igitur consideratione Historia Cassiodori est legenda,
quam non tantum ex sua persona [non. Ed. P. ]
composuit, sed jam dudum a tribus Graecis non adeo
notis compositam ordinavit, et cuilibet horum trium
proprium opus assignavit. Unde non tam sibi quam
auctoribus ejusdem Historiae est imputandum quod
in ea invenitur reprobandum; aut forsan Epiphanius
nescio quis scholasticus, cum eamdem de
Graeco in Latinum verteret, non fideliter Latinis litteris

commendavit quod tamen probabiliter in Graeco
scriptum invenit. Utrum autem ex hac an ex
alia qualibet causa eadem Historia canonicae veritati
non parum inveniatur refragari, tuo judicio relinquendum
aestimo.
Cum igitur praedictum tuum caput, omnium auctoritate
destitutum, decretis sanctorum Patrum et
evangelicis atque apostolicis Scripturis, imo Spiritui
sancto, cujus instinctu haec omnia procul dubio
sunt deprompta, certissime probatum sit repugnare;
quid aliud restat, nisi ut Gregoriano anathemate
feriatur quicunque illud deinceps contra canonicas
sanctiones defendere conatur? Cesset itaque fraternitas
tua illud posthac sacratissimis Nicaeni concilii

capitulis annumerare, vel etiam alicujus momenti
aestimare; ne, si illud pro authentico receperis,
Spiritui sancto, ut praedictum est, repugnare
judiceris, quod peccatum nec hic nec in futuro
saeculo esse dimittendum constat [(Matth. XII)] .
CONTUMELIOSA RESCRIPTIO PRO SUPERIORI CAPITULO.
Non ambidextrum Aod [(Jud. III)] tam improviso
quasi inter oscitantes posse opprimi, inter

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.