PL 148, col. 1147

De damnatione et de sacramentis damnatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Mig

Si vero noluerit advenire, sed contempserit,
ut ex hoc ab una parte testimonia adversus eum
inutilia sint, sancimus hujusmodi testimonia ita
valere, ac si non ex una parte consisterent, sed
etiam ipso praesente fuissent facta. Si enim recusaverit,
et venire noluerit, et audire quae deponuntur,
cum utique in publico sit, et non ex inevitabili quadam
necessitate venire non possit, similis advenienti
erit, et nulla utilitas ex contemptu suo ei adhibebitur,
sed videbuntur quidem ex utriusque praesentia
probationes factae. Ecce, » inquit S. Gregorius,
« admonendus est semper adversarius, ut ad audiendos
testes adveniat; alioquin necesse est ut quod
contra leges actum est firmitatem non habeat. »
Demonstrat etiam Bonifacius papa [(epist. 2)] scribens

ad septem provincias de Maximo, qui multo
crimine infamatus praesentari judicio noluit, regulariter
vocatus. « Nullus, inquiens, dubitat quod ita
judicium nocens subterfugit, quemadmodum ut
absolvatur qui est innocens quaerit; sed astuta cavillatio
eorum qui versutis agendum credunt esse
consiliis nunquam innocentiae nomen accipiet. Confitetur
enim de omnibus, quisquis se subterfugere
judicium dilationibus putat. » Et quibusdam interpositis:
« Decrevimus, inquit, vestrum debere intra
provinciam esse judicium, et congregari synodum,
ante diem Kalendarum Novembrium, ut, si adesse
voluerit, praesens, si confidit, ad objecta respondeat.
Si vero adesse neglexerit, dilationem sententiae
de absentia non lucretur. Nam manifestum est confiteri

eum de crimine, qui indulto et toties delegato
judicio purgandi se occasione non utitur. Nihil enim
interest utrum in praesenti examine omnia quae dicta
sunt comprobentur, cum ipsa quoque pro confessione
procurata toties constet absentia. Nos autem
per omnes provincias litteras dirigemus, ne excusationem
sibi ignorationis obtendat, ut ad Provinciam
venire cogatur, et illic se constituto praesentare
judicio. »
Simili exsecutione vocavit et exspectavit B. Gregorius
Maximum Salonitanum episcopum, evidenter
reum et contumacem [(lib. V, epist. 3)] dicens: « Hortamur
ut ad nos venire omni postposita excusatione
festines, quatenus, servata justitia, haec (de quibus

accusaris) et cognoscere et finire, secundum canonica
instituta, Christo revelante, possimus. Ita autem
fac ut ad veniendum amplius jam moras non
ingeras, ne ipsa te magis absentia obnoxium his quae
dicuntur assignet; et nos in te haec res, non solum
propter dicta crimina, quae purgare subterfugis, sed
etiam propter inobedientiae culpam durius scilicet,
ut in contumacem cogat ex concilio ferre judicium. »
Vides, domine, quia B. Gregorius Maximum
Salonitanum, et praesumptorem, et contumacem,
qui ordinem illicite suscepit, qui litteras papae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.