PL 148, col. 1156

De damnatione et de sacramentis damnatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Mig

siti manducat
[(I Cor. XI)]
. Sibi, inquit, non tibi, ut
Augustinus in epistola concilii ad Donatistas. Communio
malorum non maculat aliquem participatione
sacramentorum, sed consensione factorum. Nam si
in factis malis non eis quisque consentiat, portat
malus causam suam et personam suam. Non praejudicat
alteri quem in consensione mali operis socium
non habet criminis. Et ut scias quod Simoniaci,
quod excommunicati nondum ventilabrum
experti, latent in Ecclesia, ut in messe cum grano
palea, omnes, quos Simoniaca polluit haeresis, ex
sententia principis apostolorum damnati, dicente
beato Gelasio « Idem ipse error, qui semel est cum
suo auctore damnatus, in participe quolibet pravae
communionis effecto exsecrationem sui gestat, et

poenam. » Item: « Nec dubium quod sicut in unaquaque
haeresi, quod incessabiliter repetendum est,
quia firmum esse nullus ambigit Christianus,
omnes complices, sectatores, communicatores damnatae
semel pravitatis pari sorte censentur. »
Omnes, scio, praesumptuosi, transgressores canonum
sunt anathematizati, scribente S. Gregorio ad
Gallicanos episcopos: « Omnia quae sanctis canonibus
sunt adversa districte sub anathematis interpositione
damnentur. » Sed hi, inquam, etsi accusati,
evidenter tamen nondum in hac transgressione denudati,
habent, ut credimus, de materna Ecclesiae gratia
et sanctitate, adversus quam nec portae inferi
praevalebunt [(Matth. XVI)] : sub cujus alis in spe veniae
adhuc latent, ut sacramenta ejusdem matris

conficiant. cujus necdum filii esse publice perdiderant.
Sed dicis: Quomodo conficient corpus Christi qui
per haeresim, seu per meritum anathematis, se demembraverunt
a corpore Christi? Respondetur:
Judas unus ex duodecim erat, eamdem cum eis potestatem
miracula faciendi habebat. Et quamvis loculos
portans fur esset [(Joan. XII)] : tamen quibus
par erat in signis, par videbatur et meritis. Ante
oculus quippe hominum in miraculorum insignibus,
Petri, Andreae, Jacobi et Joannis erat socius; ante
ejus autem oculos cui non erat opus ut quis sibi
testimonium perhiberet de homine, quia « ipse sciebat
quid esset in homine [(Joan. II)] » , erat diabolus.

Dictum est enim de eo: « Nonne ego vos duodecim
elegi, et unus ex vobis diabolus est? » [(Joan. VI.)]
Ideo utique diabolus, quia dualem spirabat spem,
esse videlicet et venditor Domini et discipulus Domini.
Sed cum jam nequitiae suae pretium venditi
Domini promitteret, cum jam opportunitatem tradendi
eum quaereret [(Matth. XXVI; Luc. XXII)] in
hoc barathro sceleris non minus usus est potestate
apostolica, et hac tandiu, donec audito: « quod facis,
fac citius, exivit foras: Erat enim nox (Joan.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.