PL 148, col. 1161

De damnatione et de sacramentis damnatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Mig

diaconatum fuerant promoti, decretum ut admisso
gradu ubicunque voluissent in religioso tantum habitu
permanerent. Nullus omnium ad pontificatus
apicem promoveretur; nullus omnino altiorem gradum
speraret, ne hic novitatis error in Ecclesia Dei
radicaret. Demum sancitum est ut quaecunque Constantinus
invasor in sacramentis ecclesiasticis egerat,
omnia iterarentur, ut in gestis pontificum legitur,
praeter sacrum baptisma, et mysticum
chrisma. Finita sancta synodo omnis populus sui
pedibus papae advolvitur, indulgentiam poposcit
quod unquam Constantino invasori communicavit.
Ille singulis poenitentiam pro hoc admisso injunxit.
Episcoporum qui digni censebantur, denuo a subjectis
electos, ipse denuo consecravit, reliqui

ordinis nullum amisso gradui restituere censuit.
Patet autem, domine, ex clericorum ordinationibus
ordinatis, annullatis, ex ecclesiarum consecrationibus
alteratis, chrisma etiam neophyti consecratoris
annullatum, nisi quod baptisma ex illo
chrismate celebratum noluit Stephanus papa annullare.
Quia nec ab haeretico baptizatum licet rebaptizare,
dum tantum baptizet in nomine Patris, et
Filii, et Spiritus sancti.
Hac etiam ratione cum prioris anni, id est,
ab Incarnatione Domini 1075, Pascha rex apud Babinberch
celebraret, Leimarus Bremensis archiepiscopus
noluit in baptizando uti chrismate, quod
confectum videbatur ab Herimanno tunc ibi

episcopo, cum sciret hunc Simoniacum, licet nondum
convictum, ecclesiastica in hoc usus ratione.
Quia baptisma, quod non annullatur, postquam
factum est ab haeretico, non tamen ut fiat, concedendum
est haeretico, cum aliud sit, rem, postquam facta
est, non improbando tolerare, aliud, ne improbari
metuat, praevidere. Scire autem oportet illos
non tantum neophytos, qui de laicis subito ad ecclesiasticas
promoventur dignitates, ut illum quem
vester Herimannus de una et eadem die de coriario
presbyterum maturavit. Quem ipse subito de pila,
in qua cortices contuderat, ad altare Christi transtulit:
O festinata promotio! Fit diaconus, qui lectionem
prius in celebratione missae non legerat;
sacerdos, qui tunc primum Levita; suscepit simul

omnes ecclesiasticos gradus, qui largum et cogentem
consecrare consecrationem eadem die venerat
[ f., emerat], nec corona signatus. Sciendum est, inquam,
non solum hujusmodi vocari, et esse neophytos,
sed magis illos, qui moribus informes, religione
rudes, scientia rustici; plures renascentis hydrae
capitibus nunc emergunt, et per hoc se perpetuo
anathemate perimunt. Audi Gregorium in suo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.