PL 148, col. 1169

De damnatione et de sacramentis damnatorum (Bernaldus Constantiensis), J. P. Mig

plurimas negligendas fore non dubitamus.
Sed Ecclesiarum consuetudo hoc obtinuit ut non
solum episcopus, sed etiam unus solus presbyter
subditum suum manifesto crimine obligatum, canonico
judicio subjicere valeat, nec eum, nisi ejus judicio
inobediens exstiterit, ad synodum venire compellit.
Nec otiose considerandum quod S. Patres absque
omni synodo etiam de dubiis criminibus judicare
solebant, non quidem definite, sed sub quadam
judiciaria conditione. Unde S. Gregorius Andream
Tarentinum episcopum, pro quadam concubina post
ordinationem suam infamatum, ita judicavit ut sacerdotale
officium penitus deponeret; si eum conscientia
sua de illato crimine culpabilem assereret.
Sed jam ad causam nostram veniamus, quam
etiam, ut evidentior fiat, breviter et fideliter litteris
commendare non pigeat, ut ex fidelium virorum
certissima relatione didicimus, quorum alios corpore
quidem, non animo, Wormatiensi conspirationi,
alios vero Romanae synodo hanc eamdem damnanti
procul dubio interfuisse cognovimus. Anno
igitur Dominicae Incarnationis 1076, Gregorio papa
VII in apostolica sede constituto, cum Henricus rex
jam per tres annos pro suis reatibus ad poenitentiam
multoties ab apostolica sede vocatus resipiscere
nollet; cumque se in proxima Romana synodo excommunicandum
fore praenosceret, tale consilium

a Simoniacis, sive excommunicatis accepit ut omnes
sibi subjectos ab apostolico praesule separaret, sic,
quod sanctam Romanam synodum deauctoraret,
tunc in prima Quadragesimali hebdomada futuram,
et illum cum suis complicibus excommunicaturam.
Accepto igitur consilio, ante eamdem synodum, in
septuagesimam generale colloquium apud Wormatiam
condixit, quo, praeter regni sui principes, quamplures
episcopos et reliquos suos fideles vel potius
infideles, congregavit. Qui pene omnes aut Simoniaci,
aut excommunicati, aut eorum complices individui
se Romani pontificis censuram subituros
non dubitabant, si rex resipiscens apostolicae sedi
obediret, eique in ecclesiasticis negotiis debitum adjutorium
impendere vellet. Quapropter ex regis insolentia,

occasione accepta regi non tam consenserunt
quam persuaserunt ut litteras proscriptorias
omnium eorum manibus, per subscriptionem roboratas
ad apostolicam sedem transmitteret; quibus,
quasi proscripto Romanae sedis episcopo, synodus
Romana regem excommunicatura nihilominus cessaretur,
sicque ipsi cum rege ab apostolicae sedis
censura liberarentur. In praedictis sane litteris, post
multas Romani pontificis blasphemias, hoc singuli
sua subscriptione confirmaverant ut nollent deinceps
hujusmodi criminoso subesse, vel aliquam obedientiam
exhibere.
His ergo litteris in Romanam synodum delatis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.