PL 148, col. 1376

Chronicon (Bernaldus Constantiensis), J. P. Migne

funeribus, in corpore et anima mortuus, reportabatur.
Augusto mense jam pene transacto,
Heinricus cum scismaticorum multitudine procinctum
in Saxoniam promovere decrevit ( Aug. ).
cui Roudolfus rex cum Saxonibus usque Herbipolim
obviam processit, et eandem urbem, sibi rebellantem,
obsedit; quo dum fideles ejus ex Suevia
properarent, in Heinricum ejus emulum offenderunt,
qui a facie eorum secedens, plus quam centum homines
in una aeclesia, id est apud Wizinloch,
sibi resistentium, concremavit sicque ultra
Renum fugiens, ab incepto itinere fideles regis divertere
non potuit. Eo tempore papa utrique regi
ex parte sancti Petri praecepit ut treuvas ad invicem
facerent, et adventum ejus ad Teutonicas partes pro

dirimenda lite non impedirent, set debitum consilium
et auxilium ad hoc iter ei praeberent. Legatis
autem suis, qui adhuc in Teutonicis partibus morabantur,
praecepit, ut ex duobus regibus illum excommunicarent,
qui praedictae legationi non obediret,
obedientem vero ex parte sancti Petri in regno
confirmarent. Quod et non multo post factum est
( Nov. ); scilicet in die sequenti post festivitatem
sancti Martini, Goslarie, Heinrico pro inobedientia
iterum excommunicato et Roudolfo pro obedientia
in regnum sublimato. Nam Heinricus praedictam
legationem papae nec suscipere dignatus est, nec
animum ad treuvae compositionem, set ad tyrannidis
crudelitatem intendit. Geraldus venerabilis
Ostiensis episcopus, de quo supra commemoravimus,

jam dudum Deo vivus, mundo crucifixus,
de hujus vitae ergastulo liberatus est, 8 Idus
Decembris. Agnes religiosissima imperatrix, jam
20 annis in viduitate Deo devotissime serviens,
nec filio suo Heinrico contra apostolicam sedem in
aliquo consentiens, Romae requievit in pace 19 Kal. Januar.
Sepulta Romae in aeclesia sanctae Petronillae.
MLXXVIII.
Heinricus iterum apostolicae sedi de sua quasi
injusta damnatione conquaeritur. Unde Gregorius
papa facto concilio mense Martio idoneos
legatos iterum destinavit, qui facto generali colloquio,
causam regni juste determinarent: et omnes
sinodali sententia damnavit, quicumque impedirent,

ne colloquium fieret. Quod Roudolfus libentissime
voluit fieri; Heinricus autem, utcumque potuit, illud

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.