PL 148, col. 1378

Chronicon (Bernaldus Constantiensis), J. P. Migne

absque spe recuperationis deposuit et scriptum
quod dicitur sancti Oudalrici ad papam Nicolaum
de nuptiis presbiterorum, et capitulum Pafnutii de
eadem re, immo omnia sacris canonibus adversa,
damnavit. In hac sinodo legati regis Roudolfi super
Heinricum proclamaverunt, eo quod totum regnum
confundere et sanctam ecclesiam conculcare non
cessaret. Iterum igitur papa legatos suos pro causa
regni determinanda ad Teutonicas partes destinavit,
videlicet venerabilem Petrum Albanensem episcopum,
Petrum inquam illum, qui jam dudum Florentinum
episcopum, nomine Petrum, probavit symoniacum:
quippe per medium ignem transiens
absque lesione, unde et igneus cognomine, Albanensem
episcopatum promeruit obtinere. Cum quo et

Oudalricus Paduanus episcopus in legationem destinatur.
Legatus autem Heinrici, legatos papae
priusquam abirent in eadem sinodo jurejurando securos
fecit de conductu et obedientia domini sui.
Item legatus Roudolfi de obedientia domini sui in
sinodo juravit. Legati igitur sedis apostolicae in Teutonicam
terram pervenientes, obedientiam Roudolfi
et inobedientiam Heinrici indubitanter probaverunt;
quod et postea cum redirent, papae
viva voce protestati sunt. In hac aestate venerabilis
abbas Massiliensis Bernardus, vir plenus caritate, requievit
in pace, 13 Kalendas Augusti. Doctor Adelbertus,
facto verboque disertus, jam 30 annis mundo
crucifixus, et in fine ad evangelicam perfectionem
perductus, migravit ad Dominum, 3 Nonas Decembris.
MLXXX.

Iterum Heinricus post epiphaniam cum exercitu
in Saxoniam venire disponens, a Roudolfo 6. Kalendas
Februarii fugatur, nec tamen ab incepta
tirannide compescitur; de qua expeditione Roudolfus
legatum statim Romam ad sinodum direxit.
Gregorius papa sinodum Romae Martio mense collegit,
ad quam de Teutonicis partibus praedicti sedis
apostolicae legati redierunt, et omnimodam Roudolfi
obedientiam et Heinrici inobedientiam domno apostolico
renunciaverunt. Unde ipse in fine sinodi
Heinricum deposuit, ipsumque cum omnibus suis
fautoribus anathematizavit, et Roudolfum apostolica
auctoritate in regia dignitate confirmavit.

Unde emulus ejus congregata multitudine
omnium scismaticorum sive excommunicatorum,
apud Briximam legitimum papam abjuravit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.