PL 148, col. 1384
Chronicon (Bernaldus Constantiensis), J. P. Migne
quam alienum desideret proficuum; et in exhibenda
hospitalitate tam mirabiliter insudant, ac si se perdidisse
estiment, quicquid pauperibus Christi vel
hospitibus non erogaverint.
MLXXXIV.
Heremannus rex nativitatem Domini in Saxonia
celebravit. Emulus autem ejus in Romanorum finibus
hiemavit, ibique Guibertum Ravennatem suum
Romam venturum exspectavit, ut ab eo apud Sanctum
Petrum incoronaretur, eo quod Gregorium
papam ad hoc flectere non posset, ut eum, nisi legitime
reconciliatum, incoronare vellet. Reginnaldus
Cumanus episcopus, scientia et religione
clarissimus, et ob hoc Gregorii papae adjutor studiosissimus,
migravit ad Dominum 6 Kal. Febr.
Welf dux Bajoariae civitatem Augustam a quodam
Sigefredo, nec nominando episcopo, cum Bajoariis
invasam, viriliter eripuit, eamque legitimo pastori
nomine Wigoldo subjugavit. Sigifredus Mogonciacensis
archiepiscopus, Gregorii papae per multas tribulationes
adjutor indefessus, requievit in pace.
Regina Anglorum obiit, uxor Willihelmi
regis, qui totam Anglorum terram Romano pontifici
tributariam fecit, nec aliquem in sua potestate aliquid
emere vel vendere permisit, quem apostolicae
sedi inobedientem deprehendit. Rex Ungarorum Latislaus,
parti catholicorum assentaneus, emulum
suum Salomonem de carcere relaxatum, Ratisponam
ad uxorem suam ire permisit, licet ingratam.
Nam nec illa nec ille conjugale fedus ad invicem
eatenus servaverunt, immo contra apostolum
se ipsos invicem fraudare non timuerunt. Erat
autem ipsa soror Heinrici sepe nominati, quae et ab
ipso jam diu Ratisponae sustentabatur, etiam ante
quam maritus ejus captivaretur. Heinricus Aquileiensis
expatriarcha, non semel domni apostolici perjurus
et excommunicatus, in corpore et anima moritur.
His temporibus rex Constantinopolitanus
maximam pecuniam Heinrico quondam regi
transmisit ut Roubertum Wiscardum, ducem Calabriae
et Apuliae et juratum militem domni papae,
in ultionem ejusdem regis bello appeteret. Nam
Roubertus jam dudum fines Constantinopolitanorum
invasit, iterumque illuc expeditionem movere
disposuit. Sed Heinricus acceptam pecuniam non in
procinctum supra Roubertum, quod juramento promisit,
set ad conciliandum sibi vulgus Romanum
expendit, cujus adjutorio Lateranense palatium feria