PL 148, col. 1401
Chronicon (Bernaldus Constantiensis), J. P. Migne
oculis, truncatis omnibus pene menbris martirio
coronatur. In Alemannia Otto comes, impudentissimus
adulter, et pro adulterio a Constantiensi
episcopo excommunicatus, Dei judicio turpissime
decollatur a militibus Ludovici comitis, cujus uxorem
publicis nuptiis, eo vivente, sibi nefandissime
copulavit; qui apud monasterium in praedio ipsius
constructum a suis sepultus, jussu Constantiensis
episcopi ejicitur, et, ut scriptum est, ad sepulturam
asini deputatur. Milites quoque ejus opes ipsius diripuerunt,
et tam allodium ejus quam feodum non
heredes ipsius, set extranei possederunt, juxta quod
in maledictionibus Judae prophetatur: Et diripiant
alieni labores ejus [(Psal. CVIII, 11)]
. Sic utique et
post mortem suam in sepultura et in direptione rerum
suarum evidentissime indicavit quam efficaciter
sententiam excommunicationis exceperit. In
Italia nobilissima dux Mathildis filia Bonifacii
marchionis, sed vidua Gotefridi ducis, Welfoni duci
filio Welfonis ducis conjugio copulatur, et hoc utique
non tam pro incontinentia quam pro Romani
pontificis obedientia, videlicet ut tanto virilius sanctae
Romanae aeclesiae contra excommunicatos posset
subvenire. Qui statim maritum ejus impetere voluerunt,
set cum ei resistere non possent; treuvas ab
eo usque in pascha per interventum conjugis ejus
impetraverunt. Heinricus rex dictus multum de
praedicto conjugio tristatur; qui iterum in Saxoniam
cum expeditione profectus, sine honore reverti compellitur.
Petrus piae memoriae Albanensis episcopus,
in causa sancti Petri ferventissimus, migravit ad
Dominum. Hic est ille Petrus, qui Petrum Papiensem, Florentini episcopatus invasorem, per judicium
ignis simoniacum esse probavit, unde et
deinceps illum sancta aeclesia igneum cognominavit.
Nam magnam piram fiducialiter ingressus, absque
omni lesione pertransiit, ut et flammae vestes ejus
susum ventilarent, nec tamen illas, nedum ipsum
aliquo modo lederent. Unde et praedictus Papiensis
Petrus ab Alexandro papa deponitur; alter
autem Petrus, pauperrimi monasterii tunc monachus,
in Albanensem episcopatum sublimatur.
Erat enim tantae sanctitatis, constantiae et fidei, ut
vix aliquis sui temporis ei potuerit comparari. Hic
ergo de hac vita discedens, magnum merorem catholicis
reliquit. Domnus papa Urbanus generalem
sinodum 115 episcoporum collegit, et aeclesiastica
statuta suorum praedecessorum apostolica auctoritate
firmavit. Guibertus autem heresiarches a Romanis