PL 148, col. 48

Vita S. Gregorii VII (Paulus Bernriedensis), J. P. Migne

Sancta Domina, Dei Genitrix, quoniam viam
habeo longam ad ambulandum, multorum dierum
spatium habentem, de candela tua curam habeto,
et inextinguibilem eam secundum meum propositum
custodi: ego enim adjutorium tuum comitem
habens vadam. Et his ad imaginem dictis,
abibat: et proposito itinere completo revertebatur,
aliquando quidem mense uno, aliquando vero duobus
vel tribus, nonnunquam quinque aut sex moratus:
et sic inveniebat candelam ordinatam et ardentem,
ut eam ad iter agendum egressurus sinebat
numquam illam aliquando a semetipsa extinctam vidit,
neque a somno surgens, neque ab eremo rediens
in speluncam.
19.
Item ex eisdem Actionibus ex Vita S.

Theodori Archimandritae, cum esset annorum quasi
XII, facta est mortalitas ex bubone in illa villa, ita ut
et ipse infirmaretur pene ad mortem. Porro detulerunt
eum in oratoriam domum S. Joannis Baptistae,
quae erat juxta villam, et straverunt eum ad introitum
altaris. Porro supra illum in receptaculo Crucis
stabat imago Salvatoris Jesu Christi; cumque
ex dolore bubonis cruciaretur, repente de imagine
ceciderunt super eum roris guttae; et statim, gratia
Dei, a dolore convaluit, et sanus effectus est, et
ivit domum suam. His exemplis, ad adstruendam
fidem sufficere valentibus, ad nostrae narrationis
ordinem redeamus.
20.
Igitur venerabilis Hiltebrandus vidit visionem,

Apostolicae pietatis in proximo suscipiendae praesignationem.
Apparuit ei Simon Magus, tripudians et
exultans in navi: et ipse sibi videbatur illum insilire,
et colluctando pedibus subactum insolubilibus
nexibus vincire. Quod novis Ecclesiam significet,
rarus est qui ignoret: in qua nimirum Simon Magus,
ante beati viri hujus Apostolatum, longe lateque
per suos sequaces sacrilega venalitate luserat,
libere scilicet et impudenter emens ac vendens ecclesiasticas
dignitates. Quomodo autem per hunc
athletam Dei prostratus et alligatus sit, suo loco
dicemus. Per idem tempus quidam Pisani pernoctabant
in Basilica B. Petri gratia orandi: cum ecce
vident ipsum Principem Apostolorum in eadem domo
sua, cum hoc praedestinato herede suo deambulantem,

eique praecipientem ut stercora diversorum
jumentorum, quae sparsim inibi jacere videbantur,
in saccum, qui cominus haberi cernebatur, congereret,
et dorso imposita egereret. Et quidem per haec
stercora, luxurias et spurcitias diversorum hominum,
maxime autem Nicolaitarum, et quarti Henrici

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.