PL 148, col. 51

Vita S. Gregorii VII (Paulus Bernriedensis), J. P. Migne

defendere vel celebrare contendant, et, dum suis
aut lucris aut praesentis gloriae desideriis inhiant,
omnibus, quae ad religionem et justitiam Dei pertinent,
se velut hostes opponant. Quo magis nobis
dolendum est, qui susceptum universalis Ecclesiae
regimen in tanta difficultate, nec rite administrare,
nec tuto deserere possumus. Ceterum, quia fidei et
constantiae virtutem (donante Deo) in te sitam esse
cognovimus; omnem, quam oportet in carissimo
S. Petri filio, in te fiduciam habentes, animum
tuum de nostra itidem constantissima dilectione, et
erga honores tuos promptissima voluntate, nequaquam
dubitare volumus. De rege vero mentem nostram
et desiderium plene cognoscere potes; quod,
quantum in Domino sapimus, neminem de ejus praesenti

ac futura gloria aut sollicitiorem, aut copiosiori
desiderio nobis praeferri credimus. Est etiam haec
voluntas nostra, ut, primum oblata nobis opportunitate,
per nuntios nostros, super his quae ad profectum
Ecclesiae et honorem Regiae dignitatis suae
pertinere arbitramur, paterna eum dilectione et
admonitione conveniamus. Quod si nos audierit,
non aliter de ejus quam de nostra salute gaudebimus;
quam tunc certissime sibi lucrari poterit,
si, in tenenda justitia, nostris monitis et consiliis
acquieverit. Sin vero (quod non optamus) nobis
odium pro dilectione; omnipotenti autem Deo, pro
tanto honore sibi collato, dissimulando justitiam
ejus, contemptum non ex aequo reddiderit; interminatio,

qua dicitur: « Maledictus homo, qui prohibet
gladium suum a sanguine, » super nos, Deo providente,
non veniet. Neque enim liberum nobis est,
alicujus personali gratia legem Dei postponere, aut
a tramite rectitudinis pro humano favore recedere,
dicente Apostolo: Si hominibus placere vellem,
servus Dei non essem. Data Romae II Non. Maii,
Indictione XI.
24.
Post haec, Pontificali benedictione confirmatus,
quam acceptus sibi fuerit, ad exemplum Evangelii
Pater coelestis ostendit, quoniam mysteria, quae
abscondit a sapientibus et prudentibus, revelavit
parvulis. Nam duo rustici, non improbabili curiositate
ducti, cum adventum novi Pontificis in Lateranam
dioecesim comperissent, ad videndum eum

mutuis cohortationibus instigati, ad ecclesiam
properant. Quo cum pervenissent, invenerunt eum
juxta altare Missarum solemnia celebrantem. Quem
curiose inspicientes, omnes motus corporis et gestus
ejus diligenti animadversione notarunt. Sed alter
eorum velut in ecstasin raptus, vidit columbam
de coelo descendere, humeroque Gregorii dextero
insidentem alis extensis caput ejus velare. Completo
vero Canone, columba collum protendens, calici
rostrum, ut sibi visum est, immisit: quo retracto,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.