PL 148, col. 57

Vita S. Gregorii VII (Paulus Bernriedensis), J. P. Migne

exemplum, et populus sanctae Ecclesiae olim nostrum
saeculum fuisse cognoscat sub tanto talique Pastore
prolapsum. Indecens enim et inconveniens esse videtur
tradere oblivioni Patris hujus laborem, cum
etiam profanarum causarum memoria penes seculares
pro fortitudinis exemplo fiat. Hujus quidem
exemplum si tenaci memoriae tradatur, fit sanctae
Ecclesiae supplementum, Christi fidelium ornamentum;
et in haereseon profanarum veniet detrimentum.
Hinc enim justorum (pugnae) iterum prima
sumpsere principia: hinc Ecclesiastica victoria et
perpetuae felicitatis quodammodo per filium haereditas
(propagatur).
40.
Fuit itaque quidam vir in Urbe, perditionis filius,
omnium hominum sceleratissimus et iniquissimus;

cujus quidem memoria aerem ipsum commaculat?
cui pro dulcedine perjuria, fallaciae, luxuriae,
traditio, homicidia, machinationes, susurrationes,
conspirationes, fraudes, deceptiones, conventicula
fuerant; et quidquid virtuti esse potest inimicum,
sibi per omnia (licere) credebat; pater furum et socius
periuriorum, clypeus fallacis et hasta moechi,
galea homicidarum et scutum traditionis, tegumentum
machinationis, custos susurrationis, anxietas
conspirationis, coloratio fraudis, risusque deceptionis,
et crypta malae conventionis: ad cujus confugium
omnis haereticus omnisque scelestus properabant:
cujus ala velabat scandala, sub cujus umbra
Leviathan ipse tortuosus coluber dulciter et suaviter

quiescebat. Qui ad augmentum tanti commercii turres
quamplures in Urbe construxerat; et, posthabitis
tam Dei quam hominis inimicitiis, quidquid ante
suae perversae mentis oculos incentor malitiae. diabolus
videlicet, adduxerat, peragere satagebat. Levia
quidem sibi et dulcia verba, sed in fine jacula et
absynthium fuerant: qui ad sui destructionem
quemdam suum compatrem occidit: in cujus domum,
re nondum plene cognita, perrupit, quam etiam destruxit:
et peracto tanto scelere, in turrim, quam,
vivente patre suo Stephano Urbis Praefecto, construxerat,
se recepit. Ad cujus facinus vindicandum
vir Dei accensus, una cum adhuc vivente
Papa Alexandro, maledictionis et anathematis eum
vinculis alligavit. Ille, ad augmentum suae confusionis,

cum quibusdam quos sibi asciverat, Nicolao
videlicet et Berthramo, ad perditionis filium, scilicet
Henricum Regem properavit; et, communicato magnae
impietatis consilio, Cadaloum Parmensem;

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.