PL 148, col. 68

Vita S. Gregorii VII (Paulus Bernriedensis), J. P. Migne

quam infandae permistionis lolium protulit. Monuit
equidem Regem, interim se ab armis suspenderet,
donec e Saxonum partibus nuntios haberet: Rex
vero, non acquiescens litteris et commonitionibus
Patris, terras Saxoniae intravit; ubi ex utraque
parte, hominum peccatis exigentibus, multus humanus
sanguis effusus est. Regis tamen in manibus,
justo Dei judicio, victoria data, pro qua,
sub manibus Domini humiliari debuit, tanquam
ignitus et spiritu elationis inflatus, contra ipsum
intumuit. Nam cuncta quae pridem per Matrem, per
Episcopos, per Clericos, per communes nuntios et
privatos antea promiserat: postmodum, quia securus,
in irritum duxit. Siquidem Ecclesias, quas
in manibus Domini Papae corrigendas sub juramento

posuerat, non solum non dimisit; verum etiam,
contra decretales Patrum institutiones, quibusdam
adulteris et Simoniacis sub investitura contradidit.
Inter quos etiam Gotefridum, propter Ecclesiae
Mediolanensis invasionem excommunicatum, ejusdem
invasionis adulterio investivit; Altono cum
Papa morante, quem archiepiscopum melior pars
cleri, et populi suum Dominum elegerant. Dedit
etiam Firmanam, et Spoletanam. . . . .
CAPUT VII. Synodus Romae a Gregorio celebrata contra Henricianum conventiculum Moguntiae actum.
55.
His autem ad Apostolicam Sedem perlatis, Papa
Gregorius non modicum conturbatus est. Coepit

interea agitari multis sollicitudinibus: quoniam
cuncta quae ad pacem provenire speraverat, verti
in contraria perspiciebat. Tandem causas aliquas,
sibi per quosdam Legatos secrete missas, quibusdam
personis honestisque viris patefecit; ut perpenderent
quid super his statuendum foret. Tantis itaque
promissionibus, imo simulationibus inspectis, omnes
mirari coeperunt. Verum, ne Romana Sedes videretur
aliquid injuste seu praecipitanter agere, definitum
est ut eidem Regi acriores litterae scriberentur,
in quibus plene cognosceret nullo timore amoreve
justitiam dimittere posse Romanum Pastorem.
Scripsit autem ad Beatricem ejusque filiam Mathildem,
quae tunc temporis Italiam totam prae caeteris

gubernabant, ad eumdem regem, ad invasorem
Mediolanensem, ad Suffraganeos omnes.
56.
Tunc Rex, gravi moerore et timore correptus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.