PL 149, col. 1435
De corporis et sanguinis Christi veritate in Eucharistia (Guitmundus Aversanus),
quam universi. Totum unus, totum duo, totum
plures, sine diminutione percipiunt; quia benedictio
hujus sacramenti scit distribui, nescit distributione
consumi. Idem quoque dicimus, et si mille
missae eodem tempore celebrentur. Nam ita in singulis
totum credimus esse Christum, ut nec plures
Christos, nec divisum Christum faciat aut sacerdotum
diversitas aut locorum. In quo quidem illi
contra nos esse non possunt, qui corpus Domini in
omni missa adesse invisibiliter credunt. Nam cum
simul mille celebrentur missae, et sicut ipsi consentiunt,
in omni missa est totum corpus Christi (dividi
enim posse corpus Domini et ipsi negant) aut
mille tunc erunt Christi corpora, aut fatebuntur
nobiscum, uno eodemque tempore, mille in locis
unum idemque Christi corpus totum et indivisum
posse haberi. Sed mille Christi corpora nec ipsi dicunt.
Restat ergo ut in mille missis eodem tempore,
unum idemque corpus Christi et indivisum
esse credere debeant. Similiter igitur et in una
hostia, et si videatur quasi in plures partes dividi:
nullam tamen in eis dividi carnem attendimus, quia
quod omnes simul junctae, idipsum singulae separatae
sunt, totum Christi corpus. Nec cuiquam incredibile
id debet videri. Quotidiano enim experimento
cognoscimus quia intellectus noster, id est
verbum cordis nostri, cum illum quodammodo voce
vestimus, ut qui in corde nostro latens nobis solus
cognitus erat, per vocem aliis etiam manifestari
possit eodem tempore et totus in corde nostro
remanet, et totus aeque mille hominibus cum assumpta
voce sua quantum in se est, ita apparere
potest, ut non solum ipse simul omnium corda collustret,
sed aures etiam cunctorum ipsa qua vestitus
est voce, eodem tempore tota et indivisa perstringat.
Si igitur humano verbo Deus tantum
praestitit ut non solum ipsum, sed etiam vox, qua
quodammodo vestitur, ad mille homines eadem
simul totaque pertingere valeat: nemo hoc ipsum
de omnipotentis Dei unico et omnipotente et coaeterno
Verbo, et de carne ejus, quam similiter ut
nobis ipsum Verbum appareret, vestivit, et si capere
non possit, habere incredibile debet, quod de
fragilissimo et transitorio verbo hominis et momentaneis
vocibus vixque existentibus et nunquam praevalet
capere, et tamen pene semper experimento
habet. Ipsam certe animam nostram corpore quod
corrumpitur aggravatam, non particulatim per singula
corporis membra dividi, sed in singulis portiunculis
totam atque integram contineri beatus
Augustinus validissime probat. Qui ergo hanc nostrae
animae potentiam praebuit, ut una eademque et indivisa
in singulis quibusque particulis sui corporis,
eodem tempore tota consistat: quare suae propriae
carni id dignitatis si vult dare, non valeat, et ipsa
in diversis sui cujusdam corporis, quod est Ecclesia,
partibus, tota simul et indivisa possit haberi:
cum sicut anima nostra vita est corporis, ita sit
Ecclesiae (imo multo melius per Dei gratiam) vita