PL 149, col. 1437

De corporis et sanguinis Christi veritate in Eucharistia (Guitmundus Aversanus),

minus apparet corpus Domini quam in coelis esse
credatur. Sed hoc tantum [totum] secundum sensus;
qui sicut in multis rebus aliis saepe, ita in hac
re semper falluntur. Sed nunquid si hoc capere
non potest oculus carnis, exstinguendus ideo est
oculus mentis? Cum enim Maria Magdalene ad
monumentum Domini plorans, ipsum Dominum
cerneret; nunquid non ipse revera Jesus erat, quia
illa secundum oculos decepta hortulanum se videre
putabat? [(Joan. XX.)] Aut cum ipse die resurrectionis
suae, duobus discipulis ambulantibus in via
Scripturas tanquam peregrinus exponeret, nunquid
aliud quam ipse erat; quia scriptum est: Oculi
eorum tenebantur, ne eum agnoscerent? [(Luc. XXIV.)]
Aut cum discipuli in mari laborantes, eum super

undas cernerent ambulantem; quis audeat dicere
non ipsum vere fuisse, quia ipsi deceptis oculis
phantasma esse putaverunt? [(Matth. XXIV.)] Sed et
secum in navi jam positum videntes, et miraculum
ejus in sedato mari admirantes, sicut ex Evangelio
potest conjici, non cognoverunt eum donec ad terram
venirent. Sic enim scriptum est: Cumque
egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum [(Marc. VI)]
.
Quibus ex verbis potest (ut diximus)
conjici quod in navi, fortassis obstupefacti adhuc
recenti miraculo, aliqui non cognoverunt. Quid
igitur? Nunquid putandus est eos joculariter delusisse?
Absit! Ipse enim ubique idem erat; ipse ubique
veritas erat; ipse ubique sapientia erat. Sed

nobis per haec oportebat ostendi quoniam, quandiu
cum Maria flente, velut ad monumentum Domini
stamus [(Joan. XX)] , nosmetipsos mortificando [(Coloss.
III)] et mortem Domini donec veniat annuntiando [(I Cor. XI)] ,
quandiu in via positi peregrinamur
a Domino [(II Cor. V)] , quandiu in mari hujus
saeculi laboramus, et ventus nobis tentationum
contrarius est, quandiu ambulamus per fidem, et
non per speciem [(Ibid.)] : quamvis plorantes ad monumentum
suum semper Dominus consoletur, quamvis
in via positis semper Scripturas exponat, quamvis
turbatos in mari tranquillet, quamvis praesens nobiscum
sit semper in navi sanctae Ecclesiae usque ad
consummationem saeculi; non tamen habemus eum
cernere nisi in peregrina specie, maxime oculis

carnis; licet non aliud quam ipsum habeamus in his
sacramentis. Et merito. Nam quia fructus mortiferae
arboris antiquis hominibus spirituales veracesque
oculos clauserat, carnales fallacesque aperuerat;
justum est ut fructus vivificae crucis novis
hominibus ipsos carnis oculos claudat, et veraces
mentis oculos, quibus veritas videtur, aperiat.
Quemadmodum igitur aegrotanti palato, amara censenti
quae sano dulcia sunt, nemo sanus credit; ita
infirmis carnalibus oculis contra sanatos mentis
oculos, de ipsa medicina interioris luminis judicantibus,
nemo nisi insanus consentit. Nam et res haec
tanta est, ut infirmo visu non valeat comprehendi,
et fidem nostram ita utilius est interim exerceri;
ut per hoc videlicet quod contra visum carnis in hoc

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.