PL 149, col. 1441
De corporis et sanguinis Christi veritate in Eucharistia (Guitmundus Aversanus),
esse, illud quod primum factum fuit, potest esse
aliquid. Nam illud aliquid quod interesset, primo
factum esset; illud vero alterum posterius. Quando
ergo id quod primo factum est, habuit fieri? habuit
tamen. Quod enim non caret initio nullatenus esset,
nisi fieret. Ipse quippe dixit et facta sunt [(Psal.
XXXII)]
. O admirabile fieri quod necessario creditur,
et nullo cogitatu comprehenditur! At si quis haec
absurde ratiocinari me aestimat, eique haec omnia
displicent, dicat vel ipse quod placet, et inveniet se
certe in omnibus verbis, in cunctis etiam cogitationibus
suis, si tamen subtiliter adverterit, de rerum
primis initiis, deficientem. Haec itaque cum fidem
necessario exigant, discussionem omnimodo non admittant,
ad ipsius auctoris corpus, nonne rationabiliter
expetunt simplicem creditorem, arguunt
improbum discussorem? Hinc sane disputationis
quoque hujus recolere decet initium. Proposueramus
nempe ita, ut cum dicunt naturam non posse
mutationem hanc pati, vel addi paterentur, nisi
Deus velit, vel non. Si non patiuntur hoc addi, sed
praeter exceptionem asserunt id naturam non posse
pati, etiam si Deus velit, non ergo credunt quia omnia quaecunque voluit Dominus, fecit.
Si autem
non credunt quoniam omnia quaecunque voluit Dominus
fecit, primum quidem Scripturas canonicas,
quas fsequentissime et ipsi recitant, imo eum cujus
sunt Scripturae, videlicet Deum, despiciunt; deinde
vero ipsum Deum nec omnipotentem, nec Deum
credunt. Non enim vere omnipotens, aut vere Deus
est qui quod vult non potest. Sed quoniam haec et
apud ipsos nefandissima sunt, fateantur necesse est
quoniam omnia quaecunque voluit Dominus fecit.
Et hanc igitur mutationem quamlibet nobis difficilem,
si facere voluit Deus, absque dubio fecit. Requirendum
ergo tantummodo est an id Deus voluerit.
Quod cum voluisse Deum ipso adjuvante oportuno
loco monstraverimus, sive possit intelligi quomodo
fiat, sive non possit, obtinebimus tamen necessaria
ratione quoniam fecit. Non enim satis
argumento est, si nostrae infirmitatis caecitas id
nunquam in hac vita capere valet, quominus debeas
credere, si manifestae rationis necessitas, rem ita
ut diximus, probaverit esse. Non enim praecepit tibi
Christus: Intellige, sed crede. Ejus est curare quomodo
id quod fieri vult, fiat; tuum est autem non
discutere, sed humiliter credere, quia quidquid
omnino fieri vult, fiat. Non enim intelligendum
prius est, ut postmodum credas: sed prius credendum,
ut postmodum intelligas. Nec propheta Isaias
dixit: Nisi intellexeritis, non credetis; sed: Nisi
credideritis, non intelligetis [(Isa. VII)] . Utamur igitur
verbis sancti Augustini contra Felicianum dicentis:
« Hoc fides credat, intelligentia non requirat;
ne aut non inventum putet incredibile, aut
repertum non credat singulare [(Aug. c. 8)] . » Idem
in secunda epistola ad Volusianum: « Hic si ratio
quaeritur, non erit mirabile: si exemplum poscitur,
non erit singulare. Demus Deo aliquid posse, quod