PL 149, col. 1448
De corporis et sanguinis Christi veritate in Eucharistia (Guitmundus Aversanus),
valeant ipsius adjutorio fidei in suis infirmitatibus
non deficere; sed ejusdem insuper Domini sui auxilium
credentes charitati qua pro ipsis infirmatus
est, usquequaque fiducialius audeant implorare. De
morte autem ejus quid dicam? Nonne dicit Apostolus,
quia per ipsam Christus Judaeis est scandalum,
gentibus autem stultitia: Christianis vero, Christus
Dei virtus et Dei sapientia [(I Cor. I.)]
Sicut igitur
tunc cum inter homines mortalis adhuc Christus
viveret, circa ejus carnem agebatur; ita etiam quandiu
Ecclesia ejus usque ad consummationem saeculi
mortalis erit, pro eadem utilitate Ecclesiae, qua illa
tunc fiebant circa ipsam eamdem carnem, salva incorruptione
ejus, tale quid specie tenus apparere potest
unde scandalizentur, et contenebrentur semper
increduli, exerceantur autem et illuminentur magis
electi. Quapropter desinant homines mente corrupti
et putridi, corruptelam et putredinem opponere sacramentis
Dei; quia, sicut assumpta peregrini vel
hortulani, vel leprosi species, fidelium negligentiam,
vel increpuit, vel corripuit, vel fidem dilectionemque
probavit, veritatem tamen essentiae Christi non evacuavit?
ita si quando putredo, vel aliud simile indecens
quid in Ecclesiae sacramentis appareat, ad
negligentiam ministrorum puniendam vel corrigendam,
vel certe ad fidem dilectionemve probandam,
ut diximus, valet: veritatem tamen essentiae Dominicae
carnis et sanguinis evacuare non potest.
Proinde ergo nec istas Ecclesia Dei haereticorum
versutias metuat: quae ipsam etiam totam carnalem
in terris dispensationem Domini sui sibi quidem salutem,
scandalum autem semper fuisse reprobis non
ignorat.
ROGERIUS.
A muribus quoque, vel hujuscemodi quibuslibet
animalibus corrodi, vel consumi haec sacramenta
posse objiciunt.
GUITMUNDUS.
Mihi equidem sacramenta haec nequaquam a
muribus vel aliquibus brutis animalibus videntur
posse corrodi. Quod si aliquando velut corrosa videantur,
quod tunc de hortulano, de peregrino, vel
leproso diximus, responderi potest, id est non esse
corrosa; sed vel ad puniendam seu corrigendam
ministrorum negligentiam, vel ad probandam eorum
qui hoc viderint, fidem, in tali specie posse
videri. Ad hoc vero quod a brutis animalibus consumi
posse dicuntur, respondere possumus ob praedictas
causas, id est, probandae fidei, aut damnandae
seu corrigendae custodum negligentiae, bruta
animalia eatenus ad corpus Christi posse accedere,
quousque potest humanus visus aspicere. Deinde
aut mox invisibiliter angelorum sibi semper assistentium
ministerio, vel suapte virtute raptum iri,