PL 149, col. 1500
Confessio (Guitmundus Aversanus), J. P. Migne
De corpore et sanguine Domini.
Interim autem, dum ab eo in hoc mundo peregrinamur [(II Cor. V)] ,
corpore et sanguine ejus in via pascimur,
sicut apostolis suis hoc mysterium in coena
ultima ante mortem suam tradidit, et nobis sequentibus
frequentandum per eos mandavit. Adhibenda
est ergo fides Dominicis verbis, quibus dicit: Caro
mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus [(Joan. VI)]
.
Omni ergo exsecrata dubitatione, sicut
credimus quia unigenitus Deus, coaeternus Deus
Patri Filius, vere in carne nostra natus, vere mortuus,
vere resurrexit, vere in coelum ascendit, vere
sedet ad dexteram Patris sui, ita indubitanter credamus
quia corpus ejus et sanguinem verum et integrum
in altari post consecrationem manducamus.
Verum, inquam, corpus Dominicum et integrum,
quod et totum in Patris dextera sedens gloriatur, et
totum de sacerdotis manibus sumitur, et si per partes
quasi frangatur, in unaquaque tamen parte,
quamvis minutissima, totum et integrum habetis, et
si, eadem hora et eodem momento, mille sacerdotes
hoc mysterium operantur, in singulorum tamen manibus
corpus Christi, totum et integrum consecratum,
a singulis totum et integrum sumitur.
Hic quaeri potest cur mysterium, vel sacramentum,
vel etiam figura haec, consecratio dicitur, si ipsa
res et ipsa veritas est, et nihil aliud per hoc significatur.
Ad quod ego respondeo quia et mysterium
est, quia aliquid mysticum portat; et sacramentum,
quia sacrum aliquid intelligendum intra se occultat;
et figura, quia, excepto hoc quod corporaliter agitur,
spirituale aliud valde necessarium figurat. Mysticum
enim et sacrum, et spirituale, per hoc mysterium
figuratur, quoniam sicut nos omnes Christi
corpus corporaliter sumimus, ita nos ipsi ejus corpus
spiritualiter vivendo effici debemus; non illud corpus,
quod Verbum Dei in persona sua assumpsit, et
Dominicum dicitur, sed quod in Scripturis sanctis
Ecclesia vocatur, unde Paulus dicit: Ipse est caput
nostrum [(Ephes. V)]
, et nos membra ejus. Hinc est
enim, quod de pane et vino sacramentum istud conficitur.
Panis enim ex multis granis unus efficitur,
et vinum ex multis vinaciis in unum liquatur. Similiter
et nos ex multis granis unum corpus efficimur,
de corpore et sanguine Domini bene vivendo, et
credendo catholica fide reficimur. Unde et per Paulum
dicitur: Unus panis sumus omnes [(I Cor. X)] .
His itaque et aliis si plures sunt significationibus
conservatis, conservetur etiam fides, quia Domini
corpus ipsum verum non qualitative, sed substantialiter
creditur, ut quod ipsa veritas omnino verum
esse testatur, nostra fallacia falsum, aut imaginarium
esse non opinetur. Hoc corpus si indigne sumitur
(indigne autem tunc sumitur, si in mortiferis peccatis
maneat anima, et cum ipsis accipitur), omnino ibi
judicium manducatur et bibitur. Cum vero digne, in
quantum potest humana fragilitas, per gratiam Dei
suscipitur, absque dubio per hoc sacramentum anima