PL 149, col. 1510
Oratio ad Guillelmum I Anglorum (Guitmundus Aversanus), J. P. Migne
Ergo, quod amicabiliter loquar, non videatur amarum;
sed tu, strenue princeps, et commilitones tui
qui grave tecum inierunt periculum, nostrae admonitionis
benigno corde suscipite eloquium. Opera Dei
cunctis diebus vitae vestrae sagaciter considerate, et
judicia ejus, quae incomprehensibilia sunt, in omnibus
operibus vestris timete; et sic vestram vitam
aequa lance moderari ad voluntatem Dei satagite,
ut ipse Arbiter aeternus sit vobiscum in ultimo
discrimine.
Non vos decipiant adulatores vana securitate, nec
insolentes pro secundis eventibus praesentis vitae, vos
lethaliter obdormire suadeant in mundana prosperitate.
Si vicistis Anglos in congressione, super hoc
superbire nolite; sed spiritualis nequitiae gravius ac
periculosius certamen cautius agite, quod restat adhuc
et imminet vobis quotidie. Mutationes regnorum
frequenter factae sunt in orbe terrarum; sicuti sparsim
legimus multiplicium per campos Scripturarum,
quibus liberalium a Deo impertita est notitia litterarum.
Babylonii sub Nabuchodonosor rege Judaeam
et Aegyptum et alia regna sibi plurima subegerunt,
sed post septuaginta annos ipsi cum Balthasar rege
suo a Medis et Persis, quibus praeerant Darius et
Cyrus nepos ejus, victi et subjugati sunt.
Deinde sub Alexandro Magno Macedones post
230 annos Darium regem Persarum cum multis legionibus
devicerunt: et ipsi nihilominus post aliquot
annos, Romanis per totum orbem phalanges suas
destinantibus, cum Perseo rege suo devicti sunt.
Graeci sub Agamemnone et Palamede Trojam obsederunt,
et Priamum regem, Laomedontis filium ac
liberos ejus, Hectorem et Troilum, Paridem et Deiphobum,
Amphimachumque trucidaverunt; et famosum
Phrygiae regnum post decennem obsidionem
flamma et ferro depopulati destruxerunt. Trojanorum
una pars sub Aenea duce regnum Italiae obtinuit,
alia pars cum Antenore, per longum iter ac difficile,