PL 149, col. 1512

Oratio ad Guillelmum I Anglorum (Guitmundus Aversanus), J. P. Migne

fideles vestros commendo. Nortmanniamque cum vestra
licentia redire dispono, et opimam Angliae praedam
amatoribus mundi, quasi quisquilias, derelinquo.
Liberam paupertatem Christi amo, quam
Antonius et Benedictus amplexati sunt, magis quam
divitias mundi, quas Cresus et Sardanapalus nimis
amaverunt, et postmodum misere pereuntes, hostibus
suis deseruerunt. Christus enim pastor bonus
vae divitibus hujus mundi minatur qui voluptatibus
vanis et superfluis hic perfruuntur; pauperibus vero
spiritu promittit beatitudinem in regno coelorum,
quam nobis det ipse qui vivit et regnat per omnia
saecula saeculorum. Amen.
Admiratus rex cum proceribus suis insignis monachi
constantiam, supplex ac devotus impendit ei

decentem reverentiam, et competenter honoratum,
jussit eum remeare in Neustriam. Ibique, quo vellet,
suam praestolari praesentiam. Auditum est passim,
postquam Guitmundus ad septa monasterii sui
remeavit, quod ipse monachalem pauperiem divitiis
episcoporum praeposuerit, et quod obtentum Angliae
in praesentia regis et optimatum ejus rapinam
appellaverit, et quod omnes episcopos, vel abbates,
qui nolentibus Anglis in Ecclesiis Angliae praelati
sunt, rapacitatis redarguit. Verba igitur ejus, per
Angliam late divulgata sunt et subtiliter ventilata,
multis displicuerunt; qui sequaces ejus esse spernentes,
contra eum ingenti livore exarserunt. Non
multo post, defuncto Joanne Rothomagensium episcopo,
rex et alii plures Guitmundum ad archiepiscopatum

elegerunt, sed aemuli ejus, quos idem
vituperaverat, ne archipraesul fieret, quantum potuerunt,
impedierunt. In tanto vero nihil objiciendum
invenerunt, nisi quod filius esset presbyteri.
Ille autem ab omni avaritia purgari volens, et inter
exteros paupertate premi, quam inter suos dissensiones
fovere malens, Odilonem, monasterii sui abbatem
reverentem adiit, et humiliter ab illo licentiam
peregrinandi petiit et accepit. Porro illiteratus
abbas metiri nesciebat quantus sapientiae thesaurus
in praefato doctore latebat. Ideo desiderabilem philosophum
de monasterio suo facile dimisit; quem
Gregorius VII papa venientem ad se, gaudens suscepit,
cardinalem S. R. E. praefecit, et Urbanus papa

jam probatum in multis metropolitanum Adversis
urbis solemniter ordinavit. Haec urbs tempore Leonis
IX papae, a Nortmannis, qui primo Apuliam incoluerunt,
constructa est; et a Romanis, quia ab
adversis sibi coetibus aedificabatur, Adversis dicta
est. Haec utique divitiis opulenta, Cisalpinorum
prompta strenuitate bellicosa, hostibus metuenda,
fidis clientibus sociisque colenda, Nortmannorum optione
soli papae gratanter obedit; a quo Guitmundum
sophistam mystici decoris pallio insigniter redimitum,
pontificem accepit. Praefatus archipraesul ecclesiam
sibi commissam diu rexit, et apostolicis
privilegiis ab omni mortalium exactione liber plausit.
Plebem studiose docuit, meritis et orationibus
protexit, atque post multos agones in virtutum
exercitiis ad Dominum perrexit.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.