PL 149, col. 421

Epistola ad Bernardum Massiliensem (Bernardus Bisuldunensis), J. P. Migne · Diploma (Bernardus Bisuldunensis), J. P. Migne

magnatibus, et praecipue ab hoc archidiacono suisque
sodalibus suggestum est, ut vestrae dominationi vestrisque
institutis illum subjicere non refugerem, si
a perversis machinationibus haereticorum deinceps
haberi vellem immunem. Quod ipsum cum Dei Genitricis
amore, tum vestri, mi domine abbas, venerandi
nominis in me transfusa dignitate, nequaquam
difficile visum est quin statim justo eorum consilio
annuerem, eosdemque ad vos confestim mitterem,
quo eisdem convocaremini nunciis, quibus ad id
agendum usus sum consiliariis, et quod eorum linguis,
hoc idem meis testarer litteris. Unde volo vos
nosse, si id vestrae non distulerint morae, me praeparatum
esse illud de quo agitur coenobium vestrae
subsedere ditioni, et serie scripturae a vobis confectae

propria manu Deo sanctoque Victori firmare,
ut nunquam a reliquo sit abbas nisi quem vobis,
domne B., vestrisque successoribus ex consulta Massiliensis
collegii regularitate eligere placuerit; hoc
tantum ad praesens nobis concesso ut domnus Girbertus,
cui omnia quae juris sunt coenobii jam dudum
nota sunt, curam illius vestro jussu primum
gerat, ne plebs universa fiat minus religiosa quam
convenit, si non licuerit illi hunc habere quem quaerit.
Ut autem omnia quae erga vos vestrumque locum
a me agenda sunt, melius quam hic scribi possunt,
velociter fiant, simul cum his nunciis vos, mi domne
abbas, cum nonnullis vestri conventus, non sine

In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego
Bernardus gratia Dei comes Bisuldunensis donator
sum omnipotenti Deo et S. Mariae sanctoque Victori
martyri de Massilia, ac Bernardo abbati ipsius monasterii,
et omnibus successoribus ejus per hanc
meae donationis scripturam. Dono eis monasterium
S. Mariae de Rivopullo, cum omnibus rebus quae ad
se pertinent et pertinere debent, sub eo tenore ut
ipse Bernardus et successores eligant semper et mittant
ibi abbates qui servitium Dei in eodem monasterio
faciant, et regulam S. Benedicti ibi teneant et
tenere faciant, et obedientes sint semper in omnibus
abbates et omnis congregatio ipsius monasterii
Massiliensi abbati praesenti et successoribus ejus, et
hoc semper sit factum ad servitium Dei, et ad fidelitatem
de me Bernardo et successorum meorum, et
ut sedes sancti Petri de Ausona et episcopi orthodoxi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.