PL 149, col. 432
Vita S. Anastasii (Galterius Saveyr), J. P. Migne · De inventione corporis S. Anastasii (Auctor incertus), J. P. Migne
migravit ad Dominum. Sacrum vero corpus ejus honorifice
in basilica Beati Martini ibidem est reconditum;
ubi ad sanctitatis ejus testimonium, ad tumbam
ejus, operante Deo, creberrime miracula multa
fiunt. Sed, ne videamur ingerere fastidium, si per
singula discurramus, ex ordine, praetermissis multis,
pauca conemur explicare.
11.
Virgo quaedam a tribus daemonibus possessa
tenebatur, qui in tantum eam vexabant quod etiam
mutam reddiderant. Ducta est per multa sanctorum
loca, ut sanitatem recuperaret; et daemonia tandem
responsum dederunt quod ab obsesso corpore non
egrederentur, nisi ad corpus beati Anastasii confessoris
supradicti deducerentur. Qui ergo eam ducebant
dixerunt intra se ubi invenirent, et requisierunt
locum in quo sancti corpus requiesceret; adhuc
enim ignorabatur a pluribus quod de mundo nuper
migrasset. Cum ergo audissent quod ad basilicam
beati Martini Devotis esset reconditum, ligatam
cum funibus illuc deduxerunt. Quibus ad locum
appropinquantibus, daemones vociferantes clamabant:
Cur nos incendis, Anastasi? cessa cruciari,
et exibimus; cessa flagellare, et ab obsesso corpore
recedemus. Per multa corpora sanctorum ducti sumus,
et a nullo sic flagellati recessimus; tu solus
nos incendis, tu solus cruciaris, tu solus noces nobis.
Trahentes ergo eam cum manibus in ecclesiam
impulerunt, et juxta tumbam beati confessoris extenderunt.
Omnes autem qui aderant genu flexo cum
lacrymis deprecabantur ut Deus dignaretur ostendere
astantibus virtutem suae clementiae, et ad testimonium
sanctitatis sui confessoris dignaretur illam
liberare. Vix orationem compleverant, et ecce daemones
ab illa puella exierunt; surgens vero recte
loquebatur, et liberatam se nihilque mali perpeti
testabatur.
12.
Mulier etiam, quae septem annis in caecitate
permanserat, cum illuc deduceretur et post peractas
vigilias noctis staret ante tumbam sancti Confessoris,
cum in ipsa celebratione Evangelium legeretur,
visum recepit. Quidam vero clericus qui
phrenesi laborabat, ad eumdem locum deductus est
catenis astrictus et funibus, ad recuperandam sanitatem.
Hic quoties motio cerebri sui accidebat, si
quem arripere poterat, dentibus et unguibus attrectabat;
qui cum tribus vigiliis ante tumbam beati
confessoris degisset, sanitatem recepit, et liber ab
omni phrenesi recessit, nec postea aliquid pristinae
infirmitatis sustinuit.
de las Devotas, est quod corpus sancti Anastasii,
quod fuit ignotum et inscitum ubi jacebat, fuit