PL 149, col. 436

Epistola ad Geraldum (Anastasius monachus), J. P. Migne

disputandoque examinat: si diligenter quaesieris,
invenies procul dubio, ut dixi, omnes concordare,
et nullatenus discordare. Revera quia ab
ubertate domus Domini inebriantur, nihil mirum
si eadem sancte et pure mellito gutture eructare
gloriantur. Caeterum super his, quae te, Pater, jubente
pro mea quantulacunque facultatula, pectore
pleno fiduciae, dixi, humiliter obsecro non mireris,
si garrula Aristotelicorum vel Cripsippeorum argumenta
trutinare, vel ex flumine Tullianae eloquentiae
rivulum ducere, non perpendis: sed memento
quia simpliciter fructus carpimus in divinae
paginae hortulo, quorum radices gloriose fixae sunt
in coelo. Vale.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.