PL 149, col. 445

Vita S. Anselmi (Auctor incertus (Bardus deaconus)), J. P. Migne · Contra Guibertum antipapam (Anselmus Lucensis), J. P. Migne

num. 5 et seqq. An res effectum eo vivente sortita
sit, non ita liquet. Quosdam tandem canonicos sub
altero ejus successore Rangerio accessisse ad communem
vitam colligo ex sequenti professionis formula,
quam in veteri codice Lucensis ecclesiae invenimus. Ego promitto stabilitatem in hoc loco ad
obedientiam Dei et beati Martini, et episcopi R. qui
nunc est, et eorum qui canonice successuri sunt: et
promitto bona ecclesiae, et quae per officium ecclesiasticum
acquisiero, in communi sine fraude habere, et
praeposito obedire canonice ordinato. + + +. Hoc
fecerunt in sancto Donato Martinus presbyter, et
Henricus, et Mascarus.
Vivebant ergo illi canonici
seorsim ab aliis in ecclesia Sancti Donati. In alio
codice, qui modo est penes Florentinium medicum

Lucensem, haec de ejusmodi canonicis leguntur: Incipit Ordo canonicorum qui ad conversionem veniunt.
Novitius facturus professionem, ante altare
post offerendam veniat et fratrum conventus in circuitu
assistat; et flectendo genua tertio. Novitius
hunc versum dicat:
SUSCIPE ME, DOMINE, SECUNDUM
ELOQ. TUUM, etc. Tunc surgens novitius legat hanc
professionem: « Ego frater N. offerens trado meipsum
ecclesiae sancti Donati, et promitto hic stabilitatem
loci, et obedientiam priori, et vitam profiteor
canonicam, et sine proprio. » Post haec sequuntur in
eodem codice Regulae sancti Augustini, et beati Benedicti,
cum hujus Vita auctore Gregorio Magno.

5.
Quod attinet ad Anselmi opera seu scripta, haec

[(Vide Patrologiae tom. CXLVIII, col. 905 inter MONUMENTA GREGORIANA.)]

Proprium est bonorum mentium ibi metuere culpam
ubi non est; reproborum vero, se praeferendo,
alios de fatuis sensibus, alios de indignis meritis
reprehendere. Redargui despiciunt, dum se redarguentibus
sapientiores suspicantur; ea quae intelligunt,
aliis libenter dicunt, ut plus illis tam subtilia,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.