PL 149, col. 586

Meditatio super Salve Regina (Auctor incertus), J. P. Migne

nomen tuum noverunt, quoniam non derelinquis quaerentes
te, Domina [(Psal. IX)] . Certe qui sperant in te, mutabunt fortitudinem, assument pennas ut aquilae,
current et non laborabunt, vocabunt et non deficient [(Isa. XL)]
.
Quis non sperabit in te, quae et adjuvas
desperatos? Et quis non sperabit in te, propter quam
exauditae sunt preces patrum, oracula prophetarum,
et eorum adimpleta promissa? Et quid potuerunt,
patriarchae, et prophetae desiderare, Domina, quod
per te non fuerint assecuti? Si antiqui per te haec
omnia habuerunt, quomodo nos, qui sumus filii tui
sanguine unigeniti jam redempti, non habebimus,
quod voluerimus postulare? Non dubito quod si ad
te venimus, habebimus quod volumus. In te ergo
speret, qui desperat; qui deficit, ad te currat confidenter;

ad te veniat qui vult aliquid impetrare dicendo: Salve.
Quis a tua salutatione de caetero nos
poterit prohibere, ex quo sic es Mater et Domina, vita, dulcedo et spes nostra?
Quis ergo ex quo Regina
es, a tua reverentia nos poterit impedire? Non
solum homines, sed universae etiam creaturae te
Genitricem Dei salutent. Universa, Domina, per te
sunt restaurata, et suum Conditorem per te recuperant
universa, ut sibi debito ordine sint subjecta.
Certe mirum videtur quod totus mundus cessat a
tua salutatione, quin semper te laudet omni tempore,
et salutet. Sed quid est te bis salutare, nisi te ut
Dominam angelorum et hominum revereri? Et quid
est salutem replicare, nisi tibi sine fine reverentiam

exhibere? Quid est te salutare et iterum
salutare, nisi salutem, et salutis profectum a
te, Domina, postulare? Quid salutamus et iterum
salutamus, nisi ut tam interius quam exterius per
te, Domina, salubriter custodiamur? Quid est, saluto,
et iterum, saluto, nisi quia tuae reverentiae
utrumque hominem expono? Ut quid porro te salutavi,
et iterum salutavi, nisi ut per te Deum et hominem,
nisi ut per te tuum Filium possiderem? Quid
salutavi te, nisi ut redderem ad mea vota accinctam,
et iterum salutavi, nisi ut propera esses ad perficienda?
Aut certe primo voluimus salutare, ut te
commendaremus; secundo ut post hanc miseriam
Filii tui gloria gauderemus. Primo es, Domina, salutanda,
ut per te gratiam impetremus; secundo, ut

per te ad gloriam veniamus.
5.
Ad te, ad te vere, quia tu, Domina, Deum et
hominem genuisti; tu sola, Domina, haereticam
pravitatem interemisti; tu sola es Domina regni;
tu sola es gubernatrix praemii. Ad te matrem nostram,
ad te nutricem nostram, ad te adjutricem
nostram, ad te certe, quae nos lavas a faecibus peccatorum,
quae nos consolaris etiam in incunabulis
vagientes, lactas parvulos esurientes; tuis brachiis
sustentantur infirmi deficientes; tu vere consolidas
vulneratos, ad salutem perducis aegrotos, et non
solum mater et nutrix, sed etiam medica facta es
miserorum, quae non derelinquis derelinquentes,
quae recipis fugientes, quae es Regina, Imperatrix
et Domina angelorum; quae blandimentis nos allicis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.