PL 15, col. 1651

Expositio Evangelii secundum Lucam (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

Quia melior pauper justus quam dives mendax
[(Prov.
XIX, 1)]
. Beatus pauper qui clamavit, et Dominus
exaudivit eum: pauper a crimine, pauper a vitiis,
pauper in quo mundi princeps nihil invenit: pauper
illius aemulus pauperis, qui cum dives esset,
propter nos pauper factus est. Unde plene Matthaeus
aperuit, dicens: Beati pauperes spiritu [(Matth. V, 3)]
;
pauper enim spiritu non inflatur, non extollitur
mente carnis suae.
54.
Prima ergo ista benedictio est: cum deposuero
omne peccatum, et exuero omnem malitiam,
et simplicitate contentus fuero, inops malorum, superest
ut et mores meos temperem. Quid enim mihi
prodest carere saecularibus, nisi fuero mitis atque
mansuetus? Nam qui sequitur viam rectam, sequitur

utique illum qui ait: Discite a me quia mitis sum,
et humilis corde [(Matth. XI, 19)]
. Depone igitur quae
improba sunt, egeto vitiis secundum bonam paupertatem,
mitiga affectum tuum; ut non irascaris,
aut certe iratus ne peccaveris, juxta quod scriptum
est: Irascimini, et nolite peccare [(Psal. IV, 5)]
.
Praeclarum est enim motum temperare consilio:
nec minoris virtutis ducitur, cohibere iracundiam,
indignationemque compescere, quam omnino
non irasci; cum plerumque illud lentius, hoc fortius
aestimetur. 1369
.
55.
Cum hoc feceris, memento quia peccator
es; lugeto peccata tua, lugeto delicta. Et bene
tertia benedictio est peccata deflentis; quia Trinitas
est quae peccata condonat. Ablue igitur te lacrymis

tuis, et fletibus lava. Si tu ipse te fleveris, alius te
non flebit; nam si Saul deflevisset peccata sua, Samuel
eum non deflevisset [(I Reg. XV, 35)] . Habet unusquisque
quos fleat mortuos suos. Mortui sumus,
quando peccamus, quando implemur ossibus mortuorum.
Mortuus est sermo malus, qui exit de ore;
exit enim de sepulcro malo: Sepulcrum autem patens
est gultur eorum [(Psal. V, 11)]
. Ideo dicit Apostolus: Imitatores mei estote
[(I Cor. IV, 16)]
. Vult nos delictorum
meminisse nostrorum. Paulus non habebat
quod lugeret, ex quo in Christum credidit, et tamen
priora deflebat dicens: Quia non sum dignus vocari
apostolus; quia persecutus sum Ecclesiam Dei [(I Cor.
XV, 9)]
. Ille igitur peccator ante fidem, nos vero adhuc
peccamus post fidem. Qui peccator est, defleat

se, et arguat se, ut fiat justus: Justus enim accusator
est sui [(Prov. XVIII, 17)]
.
56.
Ordinem igitur persequamur, quia scriptum
est: Ordinate in me charitatem [(Cant. II, 4)]
. Deposui
peccatum, temperavi mores, delicta deflevi: esurire
incipio et sitire justitiam. Aeger enim cum in gravi
morbo est, non esurit; quia aegritudinis dolor famem
excludit. Sed quae est ista fames justitiae? Qui sunt
isti panes quos esurit justus? Ne forte panes illi de

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.