PL 15, col. 1765

Expositio Evangelii secundum Lucam (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

ergo, Pater Dominus, aut Filius Deus non est? Sed
et Pater Dominus, quia Verbo Domini coeli firmati
sunt [(Psal. XXXII, 6)]
; et Filius Deus qui est super
omnes Deus benedictus in saecula [(Rom. IX, 5)]
. Quomodo
ergo nemo potest duobus dominis servire?
Unus enim Dominus, quia unus Deus: denique Dominum
Deum tuum adorabis, et illi soli servies [(Matth.
IV, 10)]
. Unde claret unum Patris et Filii esse dominatum.
1469
[(Vers. 16.)] Lex et prophetae usque ad
Joannem.
1.
Non quia Lex defecit, sed quia incipit Evangelii
praedicatio; videntur enim minora compleri,
cum potiora succedunt. Et ideo vim faciamus regno
coelorum; omnis enim qui vim facit, vehementi studio
properat, non torpenti lentescit affectu. Est ergo fidei
violentia religiosa, segnitia criminosa. Lex multa
secundum naturam statuit; ut naturalibus indulgentior
desideriis ad justitiae studium nos vocaret;
Christus naturam incidit, quia naturales quoque
amputat voluptates; et ideo vim faciamus naturae, ut
non ad terrena demergat, sed ad superna se subrigat.
[(Vers. 18.)] Omnis qui dimittit uxorem suam et ducit
alteram, moechatur: et qui dimissam a viro ducit,

moechatur.
2.
Prius dicendumar bitror de lege conjugii, 1470
ut postea de prohibendo divortio disputemus. Quidam
enim putant omne conjugium a Deo esse, maxime
quia scriptum est: Quae Deus conjunxit, homo
non separet [(Marc. XIX, 6)]
. Ergo si omne conjugium a
Deo est, omne conjugium non licet solvi. Et quomodo
Apostolus dixit: Quod si infidelis discedit,
discedat [(I Cor. VII, 15)]
? In quo et mirabiliter noluit
apud Christianos causam residere divortii, et ostendit
non a Deo omne conjugium; neque enim
Christianae gentilibus Dei judicio copulantur; cum
Lex prohibeat.
3.
Sed occurrit illud quod ait Salomon: Domum
et substantiam patres partiuntur filiis: a Deo autem

praeparabitur viro uxor [(Prov. XIX, 14)]
. Quod qui in
Graeco legit, non putat esse contrarium. Bene enim

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.