PL 150, col. 713

Vita S. Herluini (Gilbertus Crispinus), J. P. Migne · Vita Willelmi Beccensis (Milo Crispinus), J. P. Migne

Est via virtutis nosse quis ipse fuit.
Cum quater hic denos aevi venisset ad annos,
Quae fuerant secli sprevit amore Dei.
Mutans ergo vices de mundi milite, miles
Fit Christi, subito monachus ex laico.
Hinc sibi more patrum socians collegia fratrum,
Cura qua decuit, rexit eos, aluit.
Quas quantasque vides hic primus condidit aedes,

41 Quoties magnorum facta virorum litteris assignata
recitantur, ad Dei laudem de cujus dono
existunt, mentes audientium ad bene agendum informantur,
fidelium spes erigitur, et iis qui in quibusdam
nonnunquam torpescere solet fervor divini
amoris, reaccenditur, dum vident alios fecisse quod
ipsi facere monentur. Quapropter nos cupientes de
nostro offerre in tabernaculo Dei aliquid de vita
patrum nostrorum, qui nos in sancta religione
educaverunt, pauca, prout vidimus vel audivimus,
licet inculto sermone, ad notitiam posterorum
scribere curavimus. Fuerunt namque suo tempore
magni nominis, qui erant bene religiosi, multis
Dei donis ornati, quibus ad vitam pergendi rectum
tramitem subditis monstrabant. Sunt autem de
Venerabilis abbas Becci Willelmus, nobili Northmanorum
prosapia originem trahens, in veteri
castro super Rislam quod dicitur Monsfortis, claris
parentibus est exortus. Pater ejus Turstinus, mater
Albereda dicebatur, Rogerii de Bellomonte patris
Roberti comitis ex sorore neptis. Qui puer dum
adhuc jaceret in cunis, gravi molestia tactus, visum
pene amisit. Territa mater, pro filio lugens, cucurrit
ad quamdam ecclesiam Sancti Germani in eodem
castro sitam, obtulit illum super altare ejusdem
ecclesiae vovens Deo, et beatissimae Dei Genitrici
Mariae sanctoque Germano, quod si puer illam
incommoditatem oculorum eorum auxilio evaderet,
illum Dei servitio nutriret, litterisque imbuendum
traderet; simulque Deum rogavit ut, si aliter puerum

sanare nollet, in se, id est, in matrem infirmitatem
illam converteret. Quid plura? annuit petitioni
et voto bonae matris gratia Salvatoris nostri pietasque
ejus sanctissimae Genitricis, nec non et beatissimi
confessoris Germani, et infans integrae restitutus
est sospitati; matrem vero infirmitas corripuit, nec
multo post exstinxit. Crevit puer, et cum ad congruam
aetatem pervenisset traditus est litterarum
studiis imbuendus. Coepit itaque bonae indolis esse,
amore Dei fervere, honestis intendere, et ab inhonestis
animum revocare.
Jam mundi luxum spernebat, jam sermone, actu

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.