PL 151, col. 643

Epistola (Alwalo), J. P. Migne · Visio (Ansellus Scholasticus), J. P. Migne

ALWALO, miserrimus plus caeteris mortalibus, peccatorum
onere pressus, L. summo pontifici, nostris
temporibus unico pene Dominicae vineae procuratori,
quidquid patri filius dominove servus.
Dominicae animadversionis, propriis exigentibus
peccatis, ultione percussus, mortis timore territus,
animae tantum salutis cupidus, ad vos seu ad unicum
animarum medicum confugio, et quae meis
ulceribus adhibenda sint medicamina salubriter intimari
exposco. Nostis namque ipse quanto excommunicationis
astrictus teneor anathemate ob Capuleiae

praeposituram S. Martini scilicet potestatem.
Unde si mihi vitae protelati fuerint dies, canonicorum
ipsius sancti me decrevi examen expetiturum, et
juxta consilii vestri decretum in omnibus me spondeo
acturum. Caeterum si spe vitae frustratus exstitero,
uxori et natis meis sub Christi testimonio in
eorum fide haec agenda committo; eo tamen tenore,
ut obsequia quae Christianis exhibenda sunt morientibus,
mihi abnegare non permittatis.
II. EPISTOLA L. EPISCOPI AD HELDRICUM ABBATEM. Significat qua ratione Alwalonem absolverit ab excommunicatione.
Dilectione Christi ferventi abbati HELDRICO omnique

In Salomonis ferculo,
Quod construxit de Libano
Ex lignis mirabilibus,
Mystica signans altius,
Ubi reclinatorium
Ex auro struxit optimum
Ascensuque purpureum,
Ob Hierusalem filias,
Quae designant Ecclesiam,
Spiritale convivium
Reperias quam plurimum.
Ibi cum pleno copia
Cornu infert cibaria
Ut nostras querelas levet,
Diversis cibis satiet,
Quo cesset humanum genus
Flere miseros exitus.
Sed carpens poma dulcia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.