PL 151, col. 652

Visio (Ansellus Scholasticus), J. P. Migne

Contra regulam faciam
Quae jubet nos mox surgere,
Ut tinnitus signierit
Auritus ab auriculis
Tunc est necesse fratribus
Ut occurrant quam citius;
Si quid tu male, pervigil,
Dum dormiunt suaseris,
Hoc defleant cum lacrymis
Ante conspectum Domini,
Sed quid te nostrum canere
Spectat, lupe trux pessime.--
--Ego curro per omnia
Et volo velox aera;
Sum velocior Euro
Et lustro monasteria;
Si quem meum reperiam,
Quidquid volo hoc faciat.--
--Tandem modum nequitiae
Jam tu mendax, fige tuae,
Et desinas blasphemiis. »
Alternis cessamus loqui,
Evanescit ex oculis,
Sumnus gravis me deserit;
Copulatus cum caeteris,
Oro Deum Remigii
Ut visioni somnium
Faciat esse congruum.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.