PL 151, col. 975
Micrologus de ecclesiasticis observationibus (Auctor incertus), J. P. Migne
tum de evangelio ad Dominicam Adventus
primam. ac Dominicarum vagantium intercalatione
post Pentecosten, tum de observata ad amussim
evangeliorum cum orationibus concordia, quam praescripsit
divus Gregorius.
Verum hoc loco iis supersedendum putavi, ne cuiquam
prolixitate nimia molestus sim, neve censoris
mihi munus arrogare videar. Si quis ejus rei sit
curiosior, consulat vicesimum unum, tricesimum
primum, quadragesimum primum, ac postrema duo
Micrologi capita. Hoc unum dicere non verebor,
minus novitatis ortum iri in caeteris per orbem Ecclesiis,
si ritum illum veterem Romanum sequantur
Patres, quam si recentiorem hunc nulla sui parte
immutatum retineant. Ad illum enim quam proxime
accedunt omnes pene totius orbis Romanae Ecclesiae,
ac nostra quoque Brugensis, nunc cathedralis,
jam inde vero ab annis septingentis canonicorum
collegio insignis.
Hunc vero non multis ab hinc saeculis, si qua historiae
habenda fides, e sacello pontificio mutuati
sunt Patres instituti Franciscani, ac postmodum
soli fere Romani in usum receperunt. Testatum id
reliquit ante annos prope ducentos circa annum
Domini 1380 Radulphus de Rivo, Tungrensis decanus,
in libro (quem penes me manuscriptum habeo)
De canonum observantia. Apud illum propositionis
vicesimae secundae hic est titulus: « Ordo sanctae
Romanae Ecclesiae, non ex usu Fratrum Minorum,
sed ex sacris canonibus, Scripturis authenticis, libris
antiquis, generalique et proportionali locorum
consuetudine, colligatur. » Quod cum multis argumentis
e re ipsa petitis, collatione rituum inter se
facta, sparsim toto opere asseruisset, hoc loco
idipsum duplici ratione historica late deducit, nos
vero in summam contraximus. Harum prior, quod
ipse Romae didicisset, in sacello pontificio apud
Lateranum, non tam plene solere fieri officia ecclesiastica
atque in aliis collegiatis Urbis ecclesiis, imo
id capellare officium (ita vocat) brevius fieri consuetum,
ac saepius a pontificibus variatum, atque id
esse quod Fratres Minores observandum susceperunt,
quippe cujus ordinarium ipse Romae viderit a
tempore Innocentii papae collectum.
Altera, quod Nicolaus papa tertius sub annum
Domini 1277 remotis a reliquis quoque Urbis ecclesiis
libris antiquioribus, Breviaria ac libros Missales
ordinis Fratrum Minorum in usum introduxerit, ac
per omnes Urbis ecclesias observari mandaverit,
usque adeo ut aetate sua Romae libros omnes Radulphus
novos repererit. Sed haec extra scopum:
illud vero ad institutum nostrum propius pertinet,
quod habet ille. « Aliae autem nationes, inquit, orbis
Romani libros et officia sua habent e directo ab
ipsis ecclesiis Romanis et non a capella papae, sicut
ex libris et tractatibus Amalarii, Walafridi, Micrologi,
I. Ex Magistro Sacri palatii.
Nonnulli putant auctorem hujus libri fuisse Guidonem
Aretinum, monachum S. Benedicti, insignem
musicum, qui notas illas musicas ut, re, mi, fa, sol,
la, primus excogitavit, et librum de musica, Micrologum
nuncupatum, ediderit, ad cujus finem ita peroravit: Explicit Micrologus Guidonis, suae aetatis
anno tricesimo quarto, Joanne vicesimo Romanam
gubernante Ecclesiam.
Haec ille, de quo plura tomo
XI Annal. anno Domini 1022, et in Apparatu sacro
Possevini. At cum scriptor hujus Micrologi de observationibus